Petrus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Simon Petrus (mortuus fere anno 65) erat unus ex duodecim apostolis qui Iesum Nazarenum dum vivebat secuti sunt. De vita Petri imprimis in Novo Testamento traditum est.
Haec pagina apostolum tractat. Si aliud quaeris quod etiam “Petrus” appellatur, vide Petrus (discretiva).
Vide etiam paginam discretivam: Sanctus Petrus (discretiva).
Res apud Vicidata repertae:
Secundum Marcum evangelistam (3:16), nomen eius erat Simon, patris autem Iona ; secundum alios patris nomen erat Ioannes. Cognomen Petrus Simoni a Iesu honoris causa impositum est expressio muneris. Petrus in lingua Graeca Πέτρος (petros) dicitur, quod est Aramaice Kepha.