From Wikipedia, the free encyclopedia
Matthaeus (Hebraice: מתתיהו, Matitjahu = "donum JHVHs", Graece: Ματθαῖος), fuit discipulus Iesu Christi, qui eum inter duodecim apostolos vocavit. Traditio Christiana eum etiam scriptorem Evangelii secundum Matthaeum esse vult, quod autem a multis exegeseos biblicae auctoribus abnuitur, imprimis Hypothesi duorum fontium, quae dicitur, innixis.
Filius Alphaei natus est in Galilaea. Publicanus a Romanis praefectus est ad cogendas pecunias.
Matthaeus, qui etiam dicitur Levi, probabiliter a Iesu appellatus est Matthaeus, cuius nomen idem valet atque donum Dei. Sanctus Petrus, exempli gratia, antea Simon dicebatur. Postquam vocatus est, reliquit officium exactoris, ut Iesum comitaretur in eius itineribus. Fuit testis mortis et resurrectionis Iesu; vidit eius ascensionem in caelum; et Spiritum Sanctum recepit die Pentecostes.
Matthaeus, ut Iudaeis praedicaret, scripsisse traditur primum evangelium lingua Aramaica, ut affirmavit Eusebius, sed exemplaria tantum superfuerunt conversionis in lingua Graeca.
Traditur Matthaeum profectum esse in Aethiopiam et, deinde, in Persiam, ubi martyrium subiit.
Matthaeus sanctus celebratur ab Ecclesia Catholica die 21 Septembris.
In ipsius evangelio Sanctus Matthaeus suum describit vocationem a teloneo ad apostolum Iesu:
Vicimedia Communia plura habent quae ad Sanctum Matthaeum spectant (Matthew the Evangelist, Saint Matthew). |
Duodecim |
Andreas • Bartholomaeus (Nathanaël) • Iacobus, filius Alphaei (Minor • Iustus) • Iacobus, filius Zebedaei (Maior) • Ioannes (Amatus • Evangelista • Patmi) • Iudas Iscariotes • Iudas Thaddaeus • Matthaeus • Philippus • Simon Petrus • Simon Zelotes • Thomas |
---|---|
Posteriores | |
Alia |
Ultima Cena • Actus Apostolorum • Pentecoste • Successio Apostolica |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.