Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Nathanaël seu Nathanahel fuit unus ex primis discipulis Iesu, e Cana Galilaeae, quem maior interpretum pars, a saeculo novo, censet eundem esse cum apostolo Bartholomaeo.[1][2] Vocatio eius in libro primo evangelii secundum Ioannem refertur:
In crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum. Et dicit ei Iesus: "Sequere me". Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreae et Petri. Invenit Philippus Nathanael et dicit ei: "Quem scripsit Moyses in Lege et Prophetae invenimus, Iesum filium Ioseph a Nazareth". Et dixit ei Nathanael: "A Nazareth potest aliquid boni esse?". Dicit ei Philippus: "Veni et vide". Vidit Iesus Nathanael venientem ad se et dicit de eo: "Ecce vere Israelita, in quo dolus non est". Dicit ei Nathanael: "Unde me nosti?". Respondit Iesus et dixit ei: "Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te". Respondit ei Nathanael: "Rabbi, tu es Filius Dei, tu rex es Israel!". Respondit Iesus et dixit ei: "Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis? Maiora his videbis". Et dicit ei: "Amen, amen dico vobis: Videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis".[3]
Apparet iterum in capite 21, ubi cum aliis discipulis secundum miraculum piscium vidit.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.