From Wikipedia, the free encyclopedia
Theodorus de Mayerne vel Mayernius,[1] Francogallice plenius Théodore Turquet de Mayerne (Genavae natus die 28 Septembris 1573; mortuus Chelseae prope Londinium die 22 Martii 1655) fuit medicus celeberrimus et philosophus rerum naturalium. Privatus principibus Franciae Angliaeque medicus meruit, videlicet Henrico IV, Iacobo I, Carolo I; insuper patronos Henricum de Rohan et Iacobum Hay ducem Carlioli(en), amicos Isaacum Casaubonum, Agrippam Albinaeum, Petrum Paulum Rubens, Antonium van Dyck agnovit. De rebus medicis et biologicis Latine praesertim scripsit.
Filiolus Theodori Bezae, filius Hugenotorum, patre Ludovico pecuniis egente emolumenta libris scribendis quaeritante, Theodorus in urbe nativa educatus est. Ibi iam Isaacum Casaubonum incurrit, amicum perennem. Annum agens decimum quintum Heidelbergae ad universitatem progressus est. Ibi opusculum iuvenile de civitatibus itineribusque Europaeis conscripsit atque divulgari anno 1591 iussit,[2] patre hortente. Eodem anno Montempessulanum ad studia medica persequenda migravit, ubi universitas sub tutela Henrici regis Navarrae florebat. Casaubonus anno 1596 professor linguarum litterarumque apud Montispessulanenses receptus erit. Mayernius his annis, professoribus amborum studiorum haud adnuentibus, doctrinam medicinae chemicae favebat quam Paracelsus primum suaserat Quercetanusque (Mayernio a primo iuventute cognitus) promovebat.
Mayernius doctoratum medicinae anno 1597 nactus est. Lutetiam statim petivit ubi inter medicos regios, sicut et Quercetanus, receptus est: anno 1599 medicus privatus iuxta Henricum de Rohan, legatum regium, iter fecit per Germaniam Italiamque, fortasse et Bataviam Angliam Scotiam, cum eodem Henrico fratreque Beniamino de Rohan(fr). Argentorati nosocomium publicum admiravit. Venetiis et Patavii, ubi morbo gravi affectus est, medicum Hugenotum ibi morantem Petrum Asselineau cognovit.[3] De eo itinere mox scripserit:
Lutetiam reditus ille et Quercetanus necnon Ioannes Riverius, Hugenoti Paracelsianique medicique regii tres, contra professores facultatis medicae Parisiensis Catholicos Galenianos contenderunt, successu vario; e quibus controversiis orta est Apologia anno 1603 Rupellae in urbe (Hugenotorum arce) edita.[5] Riverius, morbo epidemico saeviente, anno 1605 mortem obiit; Mayernius autem rege suadente legatum Anglum Franciscum Norris de Rycote, regis Iacobi I fautorem haud ignobilem, Lutetiae eodem morbo affectum, optimo successu curavit. Quo invitante Angliam visitavit ubi reginae Annae fortasse consilia medica dedit: doctor enim universitatis Oxoniensis mense Aprili 1606 creatus "Reginae medicus" laudatus est. In Anglia patronum futurum Iacobum Hay(en), insuper Iacobum Garet apothecarium, Ioannem Naysmyth(en) chirurgum regium, Gulielmum Butlerum medicum cognovit.[6] Lutetiam reditus Margaritam van den Botzelaer, viduam nobilem Protestantem, in matrimonium duxit, e qua filium natu maiorem Henricum anno 1608 genuit. Anno insequenti, amicis Quercetano et Laurentio mortuis, sibi officium principalis medici regii attribui exspectavit, vano autem, quia conversionem Catholicam recusavit.[7]
Henrico regi anno 1610 necato, tumultu religioso rursus saeviente, fratre Genavae in rixa necato, Mayernius Angliam anno insequenti petivit sicut paulo antea amicus Isaacus Casaubonus iam fecerat. Qui ambo a Catholicis Franciae obsessi a rege Iacobo I ad aulam suam invitati sunt. Mayernius, iam Londinii celeber, statim inter medicos regi Iacobo reginaeque Annae Daniae receptus est; cum Gideone Delaune apothecario regio, exsule Hugenoto, collaboravit. Cum Gulielmo Butler, qui et ipse regi Iacobo succurrebat, saepe disputavit; aemulum nihilominus admirans controversias eorum "amantium iras" nuncupavit, Terentio citato.[8] Thermas Bathoniae aquasque calidas(en) Bristolienses anno 1611 visitavit ad facultates aquarum aestimandas (regina Anna medio anno 1613, Mayernio assistente, Bathoniam petiverit).
His annis mortui sunt illustres nonnulli quibus Mayernius medebatur, inter quos Robertus Cecil, comes Sarisberiensis(en), minister regi Iacobo I qui successionem anno 1603 ordinaverat.[9] Henricus princeps, Iacobi filius natu primus, anno 1612 subito obiit, aliis venenum, nonnullis imperitiam inculpantibus Mayernii, qui nihilominus autopsiam efficiens iuvenem febri mortali affectum monstravit[10] quam recentiores typhum abdominalem appellaverint.[11] Anno insequenti Thomas Overbury(en), olim minister sed maiestate inculpatus, in Turre Londinii subito aegrotans mortem obiit, cui ultimas curas, iussu Mayernii, dederat apothecarii Pauli Lobelii satelles.[12] His rebus gestis, Mayernius (qui certe innocens a nonnullis, odio medici extranei motis, inculpabatur) in ephemeride privata versus Martialis citavit: "... Nulli te facias nimis sodalem; Gaudebis minus et minus dolebis".[13]
Annis 1615 et 1618 Franciam petens negotia privata gerebat nuntiosque secretos inter regem Iacobum ducemque de Rohan transmittebat, de quibus rex Ludovicus XIII mense Iulio 1618 certior factus Mayernium statim e Francia expelli iussit.[14] Interdum anno 1617, regi medicus, cum eo Scotiam profectus est. Mox socius Collegii medicorum Londinensis(en) anno 1616 receptus, constitutionem novi collegii Apothecariorum(en) editionemque Pharmacopoeae Londinensis favit, quod opus post duos annos prodiit;[15] iam diu editio talis pharmacopoeiae a medico Thoma Moufeto (anno 1604 mortuo) suasa erat, cuius schedae et manuscripta Mayernio his annis emerat. Ipse deinde opus magnum de insectis, ab Eduardo Wottono(en), Conrado Gesnero, Thoma Pennio(en) saeculo XVI exeunte inceptum, a Moufeto congessum, denuo anno 1634 divulgaverit.
Bernam anno 1621 visitavit, ubi castellum de Aubonne emit et baro de Aubonne creatus est. Ibi patrimonium sibi constituit ubi neque ille nec filii habitaverint (ambo enim ante patrem mortem obierint). Per Sedanum, urbem Hugenotorum, in Angliam reditus est. Sedani cum Henricum, ducem de Bullione(fr) de rebus Protestantibus, cum amico Gulielmo de Trougny de rebus alchemicis Hermeticisque collocutus est. Ab hoc anno legationi urbium Bernae Genavaeque iuxta regnum Angliae fungebatur; epistolis cum Agrippa Albinaeo Protestantium heroem commutabat.
Iterum anno 1625 peragrationem in Helvetiam suscepit. Rex Iacobus vetulus morbisque affectus nihilominus medicum suum ad hoc iter urgebat ut consociationem civitatum Protestantium confirmaret: eques regni Angliae eum die 14 Iulii 1624 creavit. Mayernius ergo collegis suis historiam regis medicam methodumque curarum documentis duobus Latinis assidue ordinavit.[16] Per Lutetiam Genavam Aubonne Bernam mense Decembri 1624 profectus est. Sed dum Genavam iterum visitabat Iacobus rex (medicis ordinariis inter se disputantibus) die 27 Martii 1625 mortem obiit.[17] Per Lutetiam rediens Nicolaum Briot nummorum incussorem celebrem, Hugenotum, cognovit, qui mox refugus Londinii apud Mayernium habitaverit.
Carolus rex, Iacobi filius, Mayernium inter medicis regiis retinuit: ille autem rarius regi, crebrius reginae Henriettae Mariae (origine Francica) succurrere invocatus est. Anno 1639 cum Thoma Cademan(en) (qui et ille reginae medicus merebat) societatem vel collegium(en) destillariorum sub patronatu regio rite condidit regulamque constituit.[18] Rex autem Mayernio tanquam legato vel emissario uti nolens itinera in Helvetiam interdixit. Londinii ergo iussu regio mansit: nimis modeste "Mecum habito et novi quam sit mihi curta supellex", Persio citato, ad collegam quemdam scripsit.[19] Ex emolumentis practicae medicae divitissimus, plurimos nobiles consiliis medicamentisque succurrebat et inquisitiones suas chemicas persecutus est. Medicamenta chemica vel alchemica, hodie oblita, cum Kenelmo Digbio quaerere solebat. De pigmentis artibusque picturae adiutoriis curiose inquisivit, adiuvantibus artificibus Paulo van Somer(en) (anno 1621 mortuo), Nicolaum Briot, Iacobo Callot, Ioanne Hoskins(en) (qui "pictor et illuminator nulli secundus" a Mayernio nuncupatus effigies fecit reginae Henriettae Mariae ipsiusque Mayernii), Petro Paulo Rubens (qui Mayernii), Antonio van Dyck (qui reginae), Horatio(en) et Artemisia Gentilescia, Ioanne Petitot exsule Hugenoto. Notas commentatiunculasque ab his contributas in librum manuscriptum suum incorporavit. Cui libro anno 1620 titulum Pictoria sculptoria et quae subalternarum artium spectantia ... imposuit. Annis insequentibus auxit, novis observationibus amicorum semper semperque additis, minime ad divulgationem paraverit; amicum interea Eduardum Norgate pictorem ad opus de pictura conscribendum suadebat. Quo opere anno 1919 edito,[20] manuscriptum Mayernii non ante annum 1981 divulgatum erit.[21]
Rege ab anno 1642 ab urbe capitali abeunte, bellum civile contra parlamentarios gerente, Mayernius (convocatione regia pro nihilo putato) Londinii manebat: regis filium Henricum filiamque Elizabetham, ibi retentos, curabat. Regina autem Exoniae mense Maio 1644 subito aegrotante futuraeque principissae Henriettae gravida, Mayernius Exoniam statim properatus est, litteris brevissimis a rege receptis: Mayerne, pour l'amour de moi alle[z] trouver ma femme.—C.R.[22] Ab anno 1649, rege interfecto, Chelseae in suburbio habitans sub protectoratu Cromwelliano anno 1655 mortem obiit. Post mortem manuscripta eius plura divulgata sunt, de morbis curisque aegrotantium nobilium,[23] etiam de re coquinaria.[24]
De morbis internis, digestivis, urinariis, venereis praesertim operam dedit. Neque Galenianus neque Paracelsianus se esse iactabat, sed modo Paracelsiano medicamenta chemica saepe praecepit thermarumque usum commendavit,[25] Spadanarum,[26] Poguae,[27] Bathoniensium. Pondus magnum historiae medicae observationique dabat. Ita curandorum, quibus consilia praebuit, historias salutis, indolis, regiminis, curarum (etiam inutilium) assidue conscribere solebat. Hae historiae partim, textu imperfecto, inter Opera medica ab Iosepho Browne anno 1704 edita comprehenduntur. Aliae multae, in libris manuscriptis ab Ioanne Sloane post Mayernii mortem emptis, in Bibliotheca Britannica latent.[28]
Inter curandos celebres, quibus in Francia succurrit, fuerunt Catharina de Parthenay(fr); Rogerius de Bellegarde iunior(fr); Antonius Séguier(fr); Claudia Catharina, ducissa de Retz(fr); Sebastianus Zamet(fr); Leonora Dori(fr); Renata Burlamacchi(fr); Armandus Ioannes Plessaeus Richelaeus; Henricus, dux de Bullione(fr);[29] Iacobina de Bueil(fr); familia de Loménie; Nicolaus Harlaeus Sancius(fr); Renaldus de Belna(fr).[30] Amicum Isaacium Casaubonum tam in Francia quam in Anglia curans morbum eius mortalem profundius disseruit.[31] Anno 1615 Ioannem Rudolphum de Erlach Bernensem, morbo vesicali patiens, curavit.[32]
Inter curandos in Anglia illustriores, principibus praetermissis, fuerunt Petrus Antonius Bourdin (exsul Hugenotus et ille); Ioannes Harington de Exton(en) filiaque Lucia Russell comitissa de Bedford(en); Thomas Tomkis(en); Iacobus Hay(en); Thomas Overbury(en); Robertus Carr, comes Roffensis(en);[33] Robertus Cecil, comes Sarisberiensis(en);[34] Ludovicus Stewart(en); Thomas Fenton;[35] Philippus de Montgomery(en); Gulielmus baro Monteagle(en); Dudley North(en); Alexander Seton, comes de Dunfermline(en);[36] Georgius dux Buckinghamiae(en); Radulphus Winwood; Isaacus Wake(en); Eduardus Conway(en) filiusque eiusdem nominis(en); Margarita Cavendish maritusque Gulielmus dux Novi Castelli(en); Kenelmus Digbius; Thomas Harriot mathematicus; Paulus van Somer Ioannesque Hoskins pictores; Nicolaus Lanier musicus regius.[37]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.