From Wikipedia, the free encyclopedia
Iacobus (Anglice James, natus Edimburgi die 19 Iunii 1566; mortuus Theobaldensibus Aedibus iuxta Cheshunt comitatus Hertfordiensis die 27 Martii 1625) fuit rex Scotiae ab anno 1567 (sextus eius nominis) et ab 1603 Angliae et Hiberniae (primus eius nominis). Fuit filius Mariae Stuartae, reginae Scotiae, et Henrici Stuarti domini Darnley, eius mariti secundi.
Familia
Memoria
Cum matri unum post eum natum annum regno se abdicaret, Iacobus lactens factus est Scotiae rex. Anno 1586, foedus fecit cum Anglia contra Hispaniam, quod etiam matre 1587 Angliae reginae Elisabethae I iussu carnificata obtinuit.
Elisabetha sine prole 1603 mortua, Iacobus factus est Angliae rex; sic in Anglia coepit dominatio domus Stuartorum. Cum Iacobus esset Angliae rex, plerumque opiniones ab iis Parlamentum differentes tenuit, sed potuit vitare conflictionem maiorem. Anno 1605 coniuratio duce Guidone Fauce Anglice nominata Gunpowder Plot, cuius cogitatio fuit offensio contra et regem et Parlamentum, patefacta paulo ante offensionem illam factam.
Anno 1606, Iacobus Americam septemtrionalem duas in partes divisit: regio Londinii societatis sit a gradu 34 latitudinis septemtrionalis usque ad gradum 41 eius latitudinis, regio Plimmutae societatis a gradu 41 usque ad gradum 45. Anno 1607, societas Londinii Oppidum Iacobi (Anglice: Jamestown), oppidum primum Anglicum in America septemtrionali, condidit.
Iacobus rex difficultates maximas habebat propter Parlamentum etiam statuentem et censuram facientem. Modi regendi illius temporis causa non potuit sine Parlamenti approbatione accepta satus magna accipere.
Id contrarium fuit cogitationum eius regnum esse a Deo datum, huius rei causa non approbavit censuram a Parlamento factam. 1622 conflictiones maiores ortae sunt et sic Iacobus 8 Februarii Parlamentum dissolvit, cum Parlamentum non approbavisset principem Carolum cum principe Maria Anna a Suecia nuptum.
Iacobus I 3 Decembris 1589 principi Annae de Dania nupserat. Ea Iacobo peperit infantes:
Iacobus mortuus est 27 Martii 1625, successor utroque in regno factus est filius Carolus I.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.