Remove ads
Italiae municipium From Wikipedia, the free encyclopedia
Patavium[1][2] (-ii, n.; alia nomina: Patavia, Padua et cetera;[1] Italiane: Padova; Venetice: Padoa) est urbs Italiae et municipium, circiter 211 210 incolarum, in regione Venetia situm. Patavium est etiam caput provinciae Patavinae. Urbani Patavini[1][3] (etiam: Patavienses, Patavenses, Paduenses, Paduani[1]) appellantur.
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
In tota Europa Patavium est praeclarum propter antiquitatem universitatis et basilicam Antonianam.
Nomina latina urbis sunt[1] Patavium (-ii), Patavum (-i), Patavia (-iae), Patava (-ae), Papavium (-ii), Padua (-ae), Paduana civitas, Padoya (-ae), Antenoria (-iae), Antenorea (-eae), Antenara (-ae).
Nomina latina incolarum sunt[1][4]: Patavini, Patavienses, Patavenses, Paduenses, Paduani.
Patavium iuxta Medoacum Minorem fluvium conditum est.
Memoriae traditum est Patavium ab Antenore Dardano anno fere 1183 a.C.n. post Troiam deletam conditum esse.[5]
Venetorum urbs, a saeculo 1 a.C.n. usque ad annum 476 municipium Romanum fuit. Urbs tum erat et numero incolarum et industria ditissima quoniam censu primo saeculo ineunte facto non minus quam 500 equites Romani ibi numerabantur. Multas merces Romam mittebat, in primis vestes varias[6].
Libera civitas deinde sub Da Carrara familiae regimine in arte ac studio, in commercio atque bello florebat.
Anno 1222 universitas Patavina, secunda in Italia condita est.
Ab anno 1405 usque ad annum 1797, Patavium pars Rei Publicae Venetiae fuit.
Post Napoleonis regnum Italiae, ab anno 1815 usque ad annum 1866 sub Austriae dicione fuit.
Ab anno 1866 Italiae est.
Patavium sedes episcopalis est, quae Dioecesis Patavina nuncupatur.
Aponum, Albignasicum, Casa Dominici, Lignarium Silvacianum, Limena, Noventa (Provincia Patavina), Pons Sancti Nicolai, Rubianum (Venetia), Sabonaria, Selvatianum, Villanum (Italia), Vicus Aggeris, Vigoncia, Villa Franca (Patavium).
Vicimedia Communia plura habent quae ad Patavium spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.