Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
In Iliade Antenor est dux Troianus iam senior qui Priamo consilio adsistit[1] dum filii Iphidamas[2] et Coon[3] et Polybius et Agenor[4] et Archelochus et Acamas pugnant[5]. Uxor ei fuit Theano, Athenae sacerdos[6]. Ante bellum Ulixem Menelaumque, legatos Achaeorum Helenam repetitum venientes, hospitio domi coluit Antenor[7] et postea in consiliis Troianis reddendae Tyndaridis auctor fuit[8]. Poetae posteriores proditionis eum suspicabantur[9] ut qui Ulixem intra urbem occulte latentem agnoverit nec indicarit. Certe urbe capta a Graecis occisus non est sed Enetos, populum e Paphlagonia ortum[10] et post migrationem Veneti appellatum, in Italiam duxit ubi Patavium condidit.
De quo sic Vergilius (sunt verba Veneris ad Iovem)ː
Antenor potuit, mediis elapsus Achivis, Illyricos penetrare sinus, atque intima tutus regna Liburnorum, et fontem superare Timavi, unde per ora novem vasto cum murmure montis it mare proruptum et pelago premit arva sonanti. Hic tamen ille urbem Patavi sedesque locavit Teucrorum, et genti nomen dedit, armaque fixit Troia; nunc placida compostus pace quiescit
E multis Antenoris filiis Iphidamas et Coon Agamemnonis manu perierunt, Archelochus[11] vero et Laodamas[12] Aiacis Telamonii manu, Demoleon Achillis manu[13].
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.