Urbinum

From Wikipedia, the free encyclopedia

Urbinum

Urbinum[1][2][3] (-i, n.) (alia nomina: Urvinum[3], Urbinum Hortense[3], posterius etiam Urvinum Mataurense[4] appellatum) (Italiane Urbino) est Urbs et municipium Italicum, circiter 15080 incolarum, in Regione Marchia Anconitana situm, et caput, cum Pisauro, Provinciae Pisaurensis et Urbinatis. Urbani Urbinates[3][5] appellantur, adiectivum autem rerum Urbinas,-atis est, postea etiam Urbinatensis[3][6],-e (Urvinas,-atis est, postea etiam Urvinatensis,-e).

Quick Facts
Urbinum
Res apud Vicidata repertae:
Thumb
Urbinum: insigne
Civitas: Italia
Locus:
Numerus incolarum: 13 734
Zona horaria: UTC+1, UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Urbino

Gestio

Procuratio superior: Provincia Pisaurensis et Urbinas

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Casanum, Blesae, Guengampum

Tabula aut despectus

Thumb
Urbinum: situs
Close
Thumb
Despectus in Urbinum cum templo maximo et domo ducis

Urbini sita est praeclara universitas studiorum.

Insignia

Historia

Aetate Romana, Urbinum parva fuit urbs, sed Aevo Medio et saeculis XV ad XVII urbs opulentissima et caput Ducatus Urbinatis anno 1443 conditi facta est, cum Eugenius Papa IV Oddantonium II ducem Urbini fecit. Praeclarissimus inter Urbinates duces fuit Oddantonii successor Fridericus III Feltrius.

Ruina ducatus coepit anno 1523, cum caput ducatus in Pisaurum translatum est.

Anno 1626, ducatus Urbini a Papa Urbano VIII dominio pontificio adiunctus est.

Cives praeclari

Nati

Hic vixerunt

Aedificia egregia

  • Moenia et porta urbis
  • Domus ducis
  • Ecclesia cathedralis

Ecclesia Catholica Romana

Urbinum una, cum Urbania et Fano Sancti Angeli in Vado, est sedes episcopalis metropolitana, cuius nomen est Archidioecesis Urbinatensis-Urbaniensis-Sancti Angeli in Vado[6].

Fractiones, vici et loci in municipio

Fractiones

Canavaccio, Ca' Mazzasette, Castelcavallino, Gadana, Mazzaferro, Miniera, Montecalende, Montesoffio, Pallino, Pieve di Cagna, San Marino, Schieti, Scotaneto, Torre San Tommaso, Trasanni, Villa di Schieti.

Municipia finitima

Nexus interni

Notae

Nexus externi

Pinacotheca

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.