Mala silvestria a populis NeolithicisEuropam et Asiam habitantibus lecta et siccata esse satis constat. Mala enim dimidiata sive in frusta dissecta reperta sunt ab archaeologis in Helvetia, Polonia, Hungaria et alibi; talia mala in duas partes secta et lino coniuncta in sepulcro reperta sunt prope Ur, urbem Mesopotamiae, millennio III a.C.n. exeunte deposita. Arbores etiam hodie in silvis crescunt quae seriei specierum attribui possunt a M. sylvestri Europae usque ad M. mandschuricam Siberiae. Sunt qui pomis silvestribus, parvis, suco acido sed et dulci, utantur ad confecturam et pomacium faciendas.
Cum origo varietatum domesticatarum multos annos incerta esset (quippe quae minime per semina, semper surculis insertis propagentur), quidam in Anatolia orientali, alii in Asia Mediasedem variationis quaerebant. Nuper repertum est originem esse speciem "Malus sieversii" cuius arbores, pomis valde magnis nitidisque oneratae, in Casachia et Serica occidentali gignuntur. Methodus inserendi primum a Theophrasto anno fere 310 a.C.n. explicata est,[2] sed iam antea cantor Odysseae "malos fructu nitido" una cum piros, ficos et olivas in horto crescentes descripserat.[3] Multae varietates Romanis cognitae erant, inter quas matianum, orbiculatum, musteum.[4]
Tum Hippomenem adulescentem nobilissimum tria ex malis Hesperidum a Venere accepisse fama est, quibus in certamine post se coniectis Atalantam cursu velocissimo insequentem impediret, ut victam in matrimonium duceret.
Acontium denique iuvenem Cydippampuellamamoris abstinentissimam sibi obligavisse fabula est, cum malo eam donaret his verbis inscripto: Per Venerem Acontio nubere iuro.
Arborem illam a Deo creatore interdictam, quae in medio paradiso posita esset, malum fuisse putant homines. Quod quidem Eva et Adam protoparentes pomum illius arboris instigatore Satana consumpsissent (qui futuros esse sicut deos affirmavisset scientes bonum et malum, quocumque die ex illa comedissent), peccatum fuisse primordialem asserunt et Iudaei et Christiani.
E fabulis gentium Europearum
Blancanivem filiam regis quandam trans septem montes apud septem nanos habitantem malum a noverca venefica oblatum cum gustaret quasi mortuam esse narrant, donec sarcophagus eius vitreus a filio regis amore commoto avectus tam vehementer concuteretur, ut frustulo mali e faucibus suis eiecto puella experrecta in matrimonium duci posset.
Ab ovo usque ad mala. (Horatii, Sermonum I, 3, vi–vii)
Hesperidum mala donare.
Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo. (Biblia Vulgata Latina, Liber Proverbiorum, 25:11)
Mali mala malo mala contulit omnia mundo. (lusus verborum)
Malo malo malo | Totum percurrere pontum | Quam mandere | Mala malis mala malis. (lusus verborum)
"5.72 Apple" in Carl Darling Buck, A Dictionary of Selected Synonyms in the Principal Indo-European Languages (Sicagi: University of Chicago Press, 1949. ISBN 9780226079370. Textus) pp. 375-376
Bibliographica
E. A. Bunyard, A guide to the literature of pomology. Londinii, 1915 Textus apud archive.org
"Apple: Malus pumila" in Daniel Zohary, Maria Hopf, Domestication of Plants in the Old World: the origin and spread of cultivated plants in West Asia, Europe and the Nile Valley. 3a ed. (Oxonii: Oxford University Press, 2000. ISBN 9780198503569) pp. 171-175
De historia
M. K. Brazda, Zur Bedeutung des Apfels in der antiken Kultur. Bonnae, 1977
E. A. Bunyard, A handbook of hardy fruits more commonly grown in Great Britain. Vol. 1: Apples and pears. Londinii, 1920 Textus apud archive.org
F. Jahn, E. Lucas, J. G. C. Oberdieck, Illustrirtes Handbuch der Obstkunde. Vol. 4: Äpfel. Ravensburg: Dorn, 1865 (Textus apud Google Books)
T. A. Knight, A Treatise on the Culture of the Apple & Pear: and on the manufacture of cider & perry. Ludlow: H. Procter, 1801 Textus apud archive.org
George Lindley; Michael Floy, ed., A guide to the orchard and fruit garden: or, An account of the most valuable fruits cultivated in Great Britain (Novi Eboraci: Collins & Hannay, 1833) pp. 75-90 Textus apud google books
De cultivarietatibus
John Bultitude, Apples: a guide to the identification of international varieties. Londinii: Macmillan, 1983
William Coxe, A view of the cultivation of fruit trees, and the management of orchards and cider; with accurate descriptions of the most estimable varieties of native and foreign apples, pears, peaches, plums, and cherries, cultivated in the middle states of America: illustrated by cuts of two hundred kinds of fruits of the natural size. Philadelphiae: M. Carey, 1817 Textus apud archive.org
Robert Hogg, Henry Graves Bull, The apple and pear as vintage fruits. Herefordiae, 1886 Textus apud archive.org
Robert Hogg, Henry Graves Bull, The Herefordshire Pomona. Herefordiae, 1878-1885 De hoc opere
T. A. Knight, A Treatise on the Culture of the Apple and Pear and on the manufacture of cider and perry. Ludlow: H. Procter, 1797 (Textus apud Google Books)Editio 1801 apud archive.org