Media Asia est pars Asiae, varie definita. Definitio a Sovieticis adhibita tantum Uzbeciam, Turcomanniam, Kyrgessiam, Tadzikistaniam complectitur. Unione Sovietica dissoluta illae quattuor, una cum Casachia, hanc quoque esse Mediae Asiae partem confirmaverunt.[1] Quae definitio nunc a plerisque accipitur. Unesco tamen alia definitione utitur, quae etiam Afganiam, Mongoliam, et partes Iraniae, Pakistaniae, Indiae, Russiae, et Sinarum comprehendit, regionem quidem quae dici potest a Mari Caspio in occidente ad Sinam in oriente extendi. Quae regio vulgo stanes appellatur, quia nomina plurium civitatum intra regionem suffixo stan (vocabulo Persice 'terra alicuius' significante[2]) terminant.

Thumb
Tabula geographica physica Mediae Asiae a Caucaso in parte caurina sito usque ad Mongoliam in parte septentrio-orientali sitam
Thumb
Civitates Mediae Asiae.
Thumb
Media Asia in orbe terrarum sita.

Media Asia temporibus prae-Islamicis primisque Islamicis plerumque erat regio Iranica,[3][4] cuius incolae erant Bactriani (linguis Iranicis Orientalibus utentes), Sogdiani, Chorasmiani, et Scythae Dahaeque, gentes seminomadici. Postquam gentes Turcicae irruptionem in terras regionis fecerunt, Media Asia facta est patria gentium Cazachorum, Uzbecorum, Tatarorum, Turcomannorum, Kyrgyzorum, et Uigurorum; linguae Turcicae pro linguis Iranicis in regione plerumque substitutae sunt. Omnem regionem Marcus Paulus Venetus Turcestaniam appellavit.[5][6][7]

Nexus interni

Notae

Bibliographia

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.