urbs et caput Finniae From Wikipedia, the free encyclopedia
Helsingia[1][2] vel Helsinkium,[3] interdum Helsingforsia[4][5] (Finnice: Helsinki; Suecice: Helsingfors info) est urbs principalis et caput Finniae. Urbi sunt circiter 624 400 incolarum. Regio capitis vicinae urbes Vantaniam et Esboam et Grankullam continet, quae una regionem capitalem faciunt. Circiter 992 836 hominum regionem incolunt. Area metropolitana Helsingiensis alias urbes continet, et circiter 1 293 093 incolarum (quartam fere partem incolarum Finniae) est. Urbs, anno 1550 condita, caput Finniae anno 1812 facta est.
Gestio
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Quamquam Finniae maxima pars (99,5%) incolarum se Protestantica esse profitetur, Helsingiae episcopalis Ecclesiae Catholicae Romanae, et praesens episcopus Nicodemus Sippo est.
Helsingiae situm est pantopolium areá maximum Finniae Itis (sive vetere nomine Itäkeskus) anno 2012 a 17,9 decies centena milia hominum frequentatum, atque areá secundum maximum pantopolium Sello eodem anno a 22,9 decies centena milia hominum frequentatum.[6]
Olympia aestiva anni 1952 Helsingiae habita sunt. Jokerit turma alsulegiae glacialis, quae antea in Liiga foedere Finnico, nunc autem in Kontinental Hockey League foedere octo nationum lusit, Helsingiam urbem patriam habet.
Anno 2000 (anno millennii, qui dicebatur), ut culturalis Europae hereditas praecipue honoraretur, novem urbes electae sunt, inter quas et Helsingia, quae titulo capitis culturalis Europaei exornatae sunt.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.