7 Septembris - Tempus operi quotidiani amplius quam quinquaginta quinque horae hebdomadibus cum incidentia fibrillationis atrialis ampliore sociatum, secundum investigationem novam.
18 Septembris – Inter saxa craterismeteoriticaeMistastinterrae Laboratoriae in Canada reperta sunt zirconia cubica. Quod minerale caliditatem ad minimum 2370° attactam testatur, temperatura superiori nullibi per Telluris superficiem usque adhuc relata
21 Septembris – Cometacinguli principalis288P eodem tempore asteroidem binarium esse nuntiatur, corporibus duobus sibi circumeuntibus 100 chm. fere inter se distantibus
3 Octobris – Proponitur meteoritas tredecim e minerali nakhlita constitutas a cratere vulcanica Martiana in Elysio planitia reperta annorum fere 10000000 a.p. eiectas esse
12 Octobris – Orbita asteroidis2012 TC4, 13 metris latae, hoc die orbitam Telluris intersecabit, minimá inter corpora distantiá 50000 chiliometrorum
9 Novembris – Monstratur dinosauriumexstinctiones effectas esse minus ab impactu asteroidis qui abhinc 66000000 annorum in Tellurem incidit (cratere sive astroblemate Chicxulub excavato), maius e natura geologica regionis Yucataniae, hydrocarboneis et sulphure repleta, unde fuliginis et sulphatorum nebulae densissimae in stratosphaeram proiectae sint refrigerationemque climaticam provocaverint
16 Novembris – Elucidantur origo et natura corporis interstellaris 1I/ʻOumuamua quod systema solare nostrum nuper pervagabatur, forma elliptica ad rationem fere 6:1, e regione Vegae in constellatione Libra emissum
16 Novembris – Planeta extrasolaris repertus est, stellae HD 76920 constellationis Volantis circumeuns, cuius orbita omnium excentrissima sit, apastro fere 2 unitatibus astronomicis a stella distante, periastro non pluribus quam 4 diametris stellae ipsius
23 Novembris – Constitutio novae speciei avium per sex generationes in insulis Galapagensibus observatur, e coitu maris Geospiza conirostris vagantis cum femina G. fortis ortae