crater lunaris From Wikipedia, the free encyclopedia
Marius est crater lunaris in oceano Procellarum patens, coordinatis 11.9°N 50.8°W. Ad honorem astronomi Germani Simonis Marii nominatus est.
Crateres minores fere quattuor et viginti eo circumiacent, qui nominibus ab "Marius A" ad "Marius Y" distinguuntur. Colles ad septentrionem et occidentem versus eminentes, origine ut videtur vulcanico, nomine informali Marius Hills ("colles Marius") nuncupantur. Vallis cui nomen est rima Marius inter crateres vagat. In eadem regione foramen videtur quod ostium esse censetur cavernae vulcanicae 50 chiliometris longae.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Marium spectant (Marius (crater), Marius (crater), Rima Marius). |
Data astronomica: "3715" apud Gazetteer of Planetary Nomenclature. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.