Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Clyde Tombaugh, vulgo plene Clyde William Tombaugh (in oppido Streator Illinoesiae die 4 Februarii 1906 natus; mortuus die 17 Ianuarii 1997) fuit astronomus. Ille anno 1930 Plutonem planetulam primus repperit.
E familia agricolarum ortus est. Propter messium inopiam universitatem frequentare renuntiavit studiaque astronomica ope telescopii a se facti domi persecutus est, sed ad observatorium Lowell Flagstaff in urbe anno 1929 convocatus ibi operam dedit usque in 1945. Computationibus Percivalli Lowell directus, planetam nonum usque eo incognitum quaerebat dieque 18 Februarii 1930 Plutonem (planetulam hodie nominatum) primus repperit. Insuper duos cometes plurimosque asteroides invenit, quorum primus 2839 Annette nomine filiae suae appellavit. Apud universitatem Kansiensem his annis studuit.
Ab anno fere 1945 apud campum missilium exercitandorum Arenae Candidae(en) operam dedit. Tardius in collegio normali Arizonensi iuxta Flagstaff docuit, deinde ab anno 1955 usque in 1973 in collegio urbis Cruciensis agronomico, quod anno 1960 universitas civica Novi Mexici facta est. In eadem urbe annum agens primum et nonagesimum mortuus est.
Asteroides 1604 Tombaugh, anno 1931, ad repertum Plutonis celebrandum nuncupatus est. Tombaugh regio, prima omnium rerum topographicarum planetulae Plutonis quibus nomina ab astronomis attributa sint, ad eius honorem appellata est.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Clyde Tombaugh spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.