Planetulus[1][2][3][4][5][6][7][8][9] vel planetula (-ae, m.)[10] est parvum corpus planetarium, quod circum Solem vel aliam stellam recte orbitat, minor quam quilibet ex octo planetis classicis, sed tamen planeta sui iuris. Paradigma planetuli est Pluto. In geologia planetaria(d) planetuli sunt notabiles cum geologice activi esse possint, sicut anno 2015 missiones astronavium Dawn(d) ad Cererem et Novorum Horizontum ad Plutonem confirmaverunt.
Mense Augusti anno 2006 notio planetuli ab Unione Astronomica Internationali ascita est pro familia corporum sub-planetariorum ex tribus familiis corporum quae circa Solem moventur. Quae sunt: planetae, planetuli, et corpora minora(d).[11] Sub hac definitione planetulus est corpus caeleste
- quod circum solem movetur,
- cuius pondus tam magnum est, ut formam (plus minusve) globatam habeat,
- quod vicinitatem orbitae suae non purgavit,
- quod non est satelles planetae neque alterius corporis caelestis minoris.
Astronomi generaliter concordant novem maximos candidatos planetulos esse: Pluto, Eris, Haumea, Makemake, Gonggong, Quaoar, Sedna, Ceres, et Orcus. Ex his novem et decimo maximo candidato Salacia(d) tantum duo visitati sunt astronavibus: Pluto et Ceres. Plura ignota corpora transneptuniana putantur esse planetuli.
Notae
Wikiwand in your browser!
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.