From Wikipedia, the free encyclopedia
Leonardus (Dacoromanice Leonard) Orban (natus die 28 Iunii 1961 Coronae) oeconomus et vir publicus Dacoromanicus est.
Orban uxorem duxit atque filium habet. Et frater eius Ludovicus Orban vir publicus operam dat.
Orban annis 1981 - 1986 apud Universitatem Transsilvaniae Coronae mechanicae studebat, diploma machinatoris accepit atque deinde in fabrica Tractoriorum Coronae operam dedit. Annis 1987 - 1992 apud Academiam Studiorum Oeconomicorum Bucarestae oeconomiae studebat. Annis 1993 - 2001 consiliarius in rebus Europaeis Camerae Legatorum fuit. Annis 2001 - 2006 legatus Romaniae cum Unione Europaeae de patria ad UE accensura agebat.
A die 1 Ianuarii commissarius UE pro linguis pluribus loquendis nominatus est[1] et ad mensem Februarium 2010 mansit. Deinde consiliarius praesidis Romananiae Traiani Băsescu factus est. Die 20 Septembris 2011 in consilio ministrorum Aemilii Boc minister opum Europaearum factus est[2]. Hoc officio et Michael Răzvan Ungureanu et Victor Ponta praesidibus ministrorum ad usque diem 21 Decembris 2012[3] tenuit.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.