Ludovicus Orban

From Wikipedia, the free encyclopedia

Ludovicus Orban

Ludovicus (Dacoromanice Ludovic Orban (natus die 25 Maii 1963 Coronae) machinator et vir publicus Dacoromanicus factionis PNL est.

Quick Facts
Ludovicus Orban
Res apud Vicidata repertae:
Thumb
Ludovicus Orban: imago
Nativitas: 25 Maii 1963; Corona
Patria: Romania
Close

Familia

Pater eius Hungaricus, mater Dacoromanica est; et frater eius Leonardus Orban vir publicus Dacoromanicus est.

Munus

Postquam scholam finivit, Orban annis 1982 - 1988 apud Universitatem Transsilvaniae Coronae constructioni maschinarum studebat et deinde ad annum 1993 apud Scholam Nationalem Studiorum Politicorum et Administrativorum Bucarestae rebus politicis.

Cursus honorum

Ab anno 1999 Orban, sodalis factionis PN-L, secretarius statalis in consiliis ministrorum Romaniae fuit. Annis 2004 - 2007 praefectus urbis vicarius Bucarestae erat. A die 5 Aprilis 2007[1] usque ad 22 Decembris 2008 in consilio ministrorum Călin Popescu-Tăriceanu minister vecturae operam dedit. Deinde legatus ad Cameram Legatorum Romaniae electus est et ad hunc diem manet. Annis 2009 - 2011 etiam praeses vicarius parlamenti fuit. A die 19 Decembris 2014 dux suae factionis in Camera Legatorum est et a die 17 Iunii 2017 etiam dux totius suae factionis[2]. Die 4 Novembris 2019 novus primus minister Romaniae a parlamento electus est atque Vioricae Dăncilă successit. Sed sola factio eius PNL pars consilii ministrorum sui est[3]. Postquam electionem paramenti mense Decembri 2020 perdidit, se a magistratu recessit. Minister defensionis Nicolaus Ciucă pro tempore ei ei successit[4]. Orban die 22 Decembris praeses Camerae legatorum electus est[5].

Nexus externi

Notae

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.