Corona (Romania)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Corona sive Brassovia sive Stephanopolis[1] (Dacoromanice: Braşov; Theodisce: Kronstadt; Hungarice Brassó) urbs in Romania est, in Brassovensi comitatu in Transsilvania. Urbs ipsa 253'200 incolas habet (secundum censum 2011).

Res apud Vicidata repertae:

Civitas: Romania
Locus:
Numerus incolarum: 237 589
Zona horaria: Eastern European Summer Time
Situs interretialis
Nomen officiale: Brașov
Locus:
Numerus incolarum: 237 589
Zona horaria: Eastern European Summer Time
Situs interretialis
Nomen officiale: Brașov
Gestio
Geographia
Superficies: 267±1 chiliometrum quadratum
Coniunctiones urbium
Urbes gemellae: Lentia, Tammerforsia, Turones, Arrabona, Rishon LeZion, Holstebro, Musashino, Gandavum, Ledesia, Minscum, Trikala, Venatica Regia, Clevelandia, Arbela, Netanya, Limassol, Kemer, Castoria, Burgas, Belina
Vide etiam paginam discretivam: Stephanopolis.
Historia
Corona saeculo 13 ineunte ab Ordine Sanctae Mariae Teutonicorum condita est. Equites ordinis anno 1225 oppidum relinquere coacti sunt, sed Corona vel Kronstadt per saecula caput Saxonum Transsilvaniae, i.e. colonarum Germanicorum fuit. Anno 1535 Ioannes Honterus reformator hic reformationem ecclesiae perfecit, typographiam et gymnasium condidit. Eo tempore urbs saepe ab Imperio Ottomanico petebatur. Postea ad Imperium Austro-Hungaricum pertinuit atque ab anno 1920 ad Romaniam. Annis 1951 ad usque 1961 a dictatore Unionis Sovieticae Iosephi Stalin nomen Orașul Stalin ("urbs Stalin") tulit. Iam anno 1987 multi cives urbis contra dicaturam Nicolai Ceaușescu seditionem coeperunt.

Clari cives
Nati
- Gustavus Gräser (1879 - 1958), artifex
- Ioannes Honterus, reformator
- Marcianus Bleahu (*1924), geologus, spelaeologus atque rerum politicarum peritus
Gentes
Secundum censum 2002, assunt:
Coniunctiones communium
Nexus externi
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Coronam spectant. |
Nota
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.