Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Livius Nicolaus Dragnea (natus Gratiae in circulo Teleorman die 28 Octobris 1962) est ingeniarius et vir publicus Romanianus. Qui, nunc dux Factionum Democraticarum Socialium et olim sodalis Factionum Democraticarum, minister administrationis partiumque interiorum in consilio Aemilii Boc praesidis mensibus Ianuariis et Februariis 2009 meruit.
Dragnea uxorem duxit, quacum interea divortium fecit, atque duos liberos habet.
Post scholam finitam Dragnea ad usque annum 1987 apud Universitatem Polytechnicam Bucarestensem vecturae studebat.
Dargnea, qui ab anno 1994 sodalis Factionis Democraticae erat et anno 2000 ad PSD transiit, annis 2000 ad usque 2012 praeses consilii Teleorman circuli fuit. Deinde legatus ad Cameram Legatorum est. A die 20 Ianuarii ad usque 3 Februarii 2009 in consilio ministrorum Aemilii Boc minister rerum internarum erat. Breve tempus etiam minister vecturae erat. A die 21 Decembris 2012 minister progressus regionalis et periegesis Romaniae atque vicarius praeses ministrorum in consilio ministrorum Victoris Ponta est[1]. Die 15 Maii 2015 se a magistratu ministri recessit. Die 20 Maii Sevil Shhaideh successor Dragnea minister progressus regionalis electa est[2], die 22 Iulii ipse Dragnea candidatus praesidis factionis Rovanam Plumb vicit et novus praeses factionis electus est, postquam Victor Ponta praeses ministrorum se ab hoc munere abdicavit[3]. Die 22 Aprilis 2016 a iudicio fraudis suffragii ad duos annos carceris damnatus est, quod anno 2012 inter suffragium populi de praeside Traiano Băsescu comississet. Probationis causa non incarcerabitur atque declaravit se praeses factionis PSD mansurum[4]. Die 21 Decembris 2016 praeses Camerae Legatorum Romaniae electus est[5], postquam factio eius PSD electione victrix evenit. Cum enim scelerati damnati ministri fieri lege prohiberentur, Sorin Grindeanu sodalis Dragneae novus primus minister nominatus est. Qui autem hanc legem tollere suscepit, ut Dragnea ei succedere possit[6]. Haec lex autem, quod populus eam rescindi flagitavit, sublata est. Quod Grindeanu hanc legem, qua Livius Dragnea a poena liberaret, non tulit, factio PSD die 15 Iunii 2017 Grindeanu e factione exclusit atque a eo postulavit, ut a magistratu se recederet. Quod autem Grindeanu recusavit[7]. Sed et successores Grindeanu - a die 29 Iunii 2017 Michael Tudose et a die 17 Ianuarii 2018 Viorica Dăncilă - leges corruptionis, quas Dragnea timebat, tollere non potuerunt.
Contra Livium Dragneam diversae crimina allata sunt. Exempli gratia ei obiectum quod, quod in Teleorman circulo magistratibus ad iuventutem adiuvandam pro factione sua PSD laborare fecisset atque eis ex aerario praemia dedisset. Qua de causa mense Iunio 2018 primo ad carcerem trium annorum et sex mensium damnatus est[8]. Et Livius Dragnea et delatores ad summum iudicium provocaverunt. Summum iudicium Romaniae primum iudicium die 27 Maii 2019 confirmavit atque Dragnea eodem die incarceratus est[9]. Praeterea delatores ei obiciunt, quod pecunia Unionis Europaeae averteret. Sunt 20 diecies centena milia Euronum[10].
Vicimedia Communia plura habent quae ad Livium Dragneam spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.