Anca Boagiu

politica From Wikipedia, the free encyclopedia

Anca Boagiu

Anca Daniela Boagiu (nata die 30 Novembris 1968 Constantiae) machinatrix atque rerum politicarum perita Dacoromanica est.

Quick Facts
Anca Boagiu
Res apud Vicidata repertae:
Thumb
Anca Boagiu: imago
Nativitas: 30 Novembris 1968; Constantia
Patria: Romania
Close

Munus

Boagiu ad annum 1995 apud Universitatem Ovidius Constantiensem hydromechanicae studebat et machinatrix facta est. Annis 1995 - 1997 pro societatibus commercialibus constructionum viarum operam dedit et deinde in ministerium vecturae intravit.

Cursus honorum

Boagiu, quae tum sodalis factionis PD fuit, 27 Iunii - 28 Decembris 2000 in consilio ministrorum Mugur Isărescu ministra vecturae fuit. Eodem anno legata ad Cameram legatorum Romaniae electa est. A die 22 Augusti 2005 ad usque 5 aprilis 2007 in consilio ministrorum Călin Popescu-Tăriceanu ministra integrationis Europae fuit et praeside ministrorum Aemilio Boc a die 3 Septembris 2010 usque ad 9 Februarii 2012 iterum ministra vecturae erat. Anno 2008 pro nova factione PD-L senator Romaniae electa est et ad hunc diem manet. Die 21 Octobris 2012 praeses vicaria Factionis popularis Europaeae electa est[1].

Nexus externi

Notae

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.