Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Varujan Vosganian (natus die 31 Iulii 1958 Craiovae) oeconomus, vir publicus, poeta ac scriptor Dacoromanicus e civitate Armenica oriundus est.
Postquam scholam finivit, Vosganian apud Scholam Nationalem Studiorum Politicorum et Administrativorum Bucarestae oeconomiae et deinde ad annum 1991 apud Universitatem Bucarestensem mathematicae studebat. Ibi anno 1998 et doctor oeconomiae promotus est.
Vosganian annis 1990 - 1996 legatus ad Cameram Legatorum erat et annis 1996 - 2000 et ab anno 2004 senator est. Annis 1996 - 2003 dux Factionis "Unionis Roburis Iurum" (Dacoromanice Uniunea Forţelor de Dreapta) fuit, quae deinde cum PN-L consociata est. A die 2 Ianuarii 2007 ad usque 4 Aprilis eiusdem anni minister oeconomiae et deinde ad 22 Decembris 2008 minister oeconomiae et fiscalis in consilio ministrorum Călin Popescu-Tăriceanu fuit. Die 7 Maii 2012 Victor Ponta praeses ministrorum eum iterum ministrum oeconomiae proposuit. Die 9 Octobris 2013 a magistratu ministri se recessit, quod corruptionis et fraudis accusatus erat[1].
Praeter scripta oeconomica etiam Mythistorias atque carmina composuit. Inter alia anno 2009 etiam mythistoriam titulo Cartea şoaptelor (Latine Librum susurrus) de Generis Armenorum occidionem composuit.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.