Theodorus Atanasiu
From Wikipedia, the free encyclopedia
Theodorus (Dacoromanice: Teodor) Atanasiu (natus die 23 Septembris 1962 in Cugir in Alba circulo) machinator et vir publicus Dacoromanicus est.

Familia
Atanasiu uxorem duxit atque duos filios habet.
Munus
Atanasiu annis 1982 - 1987 apud Universitatem Technicam Claudiopolitanam mechanicae studebat atque machinator factus est. Deinde ad annum 2001 pro societate commerciali in urbe patria Cugir operam dedit.
Cursus honorum
Atanasiu, qui sodalis factionis PDL est, a die 29 Decembris 2004 ad usque 25 Octobris 2006 minister munitionis Romaniae in consilio ministrorum Călin Popescu-Tăriceanu fuit. Anno 2008 primo legatus ad Cameram Legatorum Romaniae electus est et ad hunc diem manet. Anno 2012 Atanasiu fraudis suffragii incusatus est[1].
Nexus externi
Notae
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.