Mechanica classica vel Newtoniana tractat de motibus corporum macroscopicorum e.g. ex pluribus atomis constitorum quae cum velocitatibus/celeritatibus magis minoribus velocitati/celeritati lucis moventur; aliter de motibus corporum quibus in vita cotidiana observamus. Ea autem praeterea subdividitur:
Mechanica (Kinematica ac Dynamica) puncti materiali .
Mechanica corporum solidorum (nolite cum physica corporum solidorum vel physica status solidi miscere) tractat de motibus corporum quae ut e.g. aeronavis simul volant, rotant et vibrant.
Mechanica corporum fluidorum i.e. hydrostatica et hydrodynamica et aerodynamica ac acustica.
Theoria elasticitatis tractat de motibus quae in corporibus deformabilibus lege Hookiana subjecientibus exsistunt.
Mechanica quantica tractat de motibus corporum microscopicorum quae dimensiones aliquot Ångström vel minus quam 10 nanometrorum et massam aliquot massarum atomicarum et minus habent atque cum velocitatibus/celeritatibus magis minoribus velocitati/celeritati lucis moventur.
Mechanica relativistica vel theoria relativitatis (specialis) tractat de motibus corporum macroscopicorum, sed cum velocitatibus cum velocitate lucis comparabilibus moventibus.
Espinoza, Fernando. 2005. "An analysis of the historical development of ideas about motion and its implications for teaching." Physics Education 40 (2): 141. Bibcode:2005PhyEd..40..139E. doi:10.1088/0031-9120/40/2/002.
Landau, L. D., et E. M. Lifshitz. 1972. Mechanics and Electrodynamics, Vol. 1. Franklin Book Company. ISBN 978-0-08-016739-8.
Rana, N. C., et P. S. Joag. 1991. Classical Mechanics. West Petal Nagar Novi Dellii: Tata McGraw-Hill
Renn, J., P. Damerow, et P. McLaughlin. 2010. Aristotle, Archimedes, Euclid, and the Origin of Mechanics: The Perspective of Historical Epistemology. Berolini: Max Planck Institute for the History of Science.
Young, Hugh D., et Roger A. Freedman. 2020. University physics with modern physics. Ed. quinta decima. Hoboken Novae Caesareae: Pearson Higher Education. ISBN 9780135159552.