Remove ads
velocitas qua lux in vacuo progreditur From Wikipedia, the free encyclopedia
Celeritas lucis sive velocitas lucis est velocitas qua lux in vacuo progreditur, et a physicis littera c abbreviatur, propter litteram primam verbi celeritas. Manifestum est celeritatem lucis habere magnitudinem
quod est definitio neque ab experimentis mensuratam, quoniam metrum ex celeritate lucis anno 1983 definitum est.
Notum est Galilaeum celeritatem lucis metiri velle, sed Galilaeus celeritatem illam esse permagnam affirmavit propterea, quod intervallum temporis, quo lux inter locos duos distantes iter facit, non metiri potuit, quoniam perexiguum erat.
Anno 1676 astronomus Olavus Rømer per caelestes observationes prosperas celeritatem lucis mensus est.
Cum aequationes Maxwellianae excogitatae fuissent, physici cito viderunt undae aequationem ex iis aequationibus sequi, exempli gratia:
unde constans c exprimiri poterat ut
atque magnitudo huius constantis erat aequalis celeritati lucis, quae iam in illo tempore mensa erat. Attamen haec aequatio quaestionem generalem suscitavit:
Responsum a multis acceptum erat quod haec velocitas secundum universalem quientem referentialem aetherem vocatum mensa erat. Tunc experimentum ad aetherem detectandum factum est, sed evidentiam nullam obtinuit.
Anno 1905 Albertus Einstein certum responsum omnibus ostendit, et principia relativitatis specialis accepta sunt, quae dicunt:
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.