Remove ads
quantitas materiae From Wikipedia, the free encyclopedia
Massa (-ae, f.)[1] sive moles (-is, f.) est quantitas physica quae in omnibus rebus corporeis considit, et secundum theoriam Newtonianam, omnes vires gravitationales rei efficit. Iuxta Systema Unitatium Internationale, massa plerumque unitatibus chiliogrammatibus (kg) aestimatur, sed iuxta mensuram Anglicam quoque, libra massae aestimatur. Auri pondus marcis olim aestimabatur.
Pondus et massa sunt notiones ad scientiam physicam pertinentes. Pondus significat gravitatem cuiusdam rei; massa autem, ut nos Isaacus Newtonus docet, est quantitas materiae in re quadam, materiae quae omnes vires gravitationales rei efficit. Moles in re technica aliam significat rem: numerum particulae quem corpus quoddam cohibet. In Systemate Unitatium Internationali, has distinctiones affirmante, massa unitatibus chiliogrammatis (kg), vires pondusque Newtoniis (N), molesque molibus (mol) aestimatur.
Secundum theoriam Newtonianam, pondus massae cuiusdam determinatur massam multiplicando cum acceleratione libere cadendi planetae quodam pertinente. In Telluris superficie, haec acceleratio est g = 9.806 m/s², ut pondus p massae cuiusdam m = 1/9.806 kg ibi sit p = mg = 1 N.
Sine massa, vis gravitatis ipsa non exstat, nec doctrina gravitationis planetarumque nec alia pars magnifica e physica Newtoniana. Omne corpus specificam habet massam, quam sua densitas et volumen coniunctim indicant. Praecipue, Newtonus nos docet massam esse volumen cum densitate multiplicatam, [2] motum esse massam cum velocitate multiplicatam,[3] omnem vim esse massam cum acceleratione multiplicatam,[4] et omne pondus esse virium gravitationalium speciem quam massa efficit.[5] Haec distinctio inter massam et pondus magna est astronomiae quia massa rei est eadem in omnibus superficiebus, sed rei pondus est maior in Telluris superficie quam in Lunae Martisque superficiebus.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.