Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Christianus (Dacoromanice: Cristian) David (natus die 26 Decembris 1967 nomine Christianus Troacă Bucarestae) machinator et vir publicus Dacoromanicus est.
Postquam scholoam finivit, Troacă annis 1986 - 1991 in fabrica instrumentorum chemiae operam dedit atque machinator factus est. Annis 1992 - 2004 in diversis societatibus commercialibus operam dedit. Praeterea ad annum 1997 apud Academiam Studiorum Oeconomicorum Bucarestae statisticae et rebus computralibus studebat. Anno 2006 doctor promotus est et annis 2001 - 2004 professor assistens in eodem universitate docuit.
David, qui sodalis factionis PN-L est, anno 2004 senator electus est et ad annum 2012 mansit. Annis 2004 ad usque 2007 in consilio ministrorum Călin Popescu-Tăriceanu minister delegatus pro pecunia Unionis Europaeae distribuenda erat, deinde a die 5 Aprilis 2007 ad usque 22 Decembris 2008 minister rerum internarum eodem praeside ministrorum fuit. A die 21 Decembris 2012 ad usque 5 Martii 2014 minister Dacoromanorum extra patriam viventium in consilio ministrorum Victoris Ponta erat. Mense Februario 2014 iudicium corruptionis contra David coeptum est[1]. Die 21 Ianuarii 2015 a delatore publico propter has incusationes incarceratus est. Nam 500.000 eurones a mercatore accepisset, qui agrum quoddam petivisset[2].
David bis uxorem duxit. Nomen familiare a prima uxore accepit.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.