Radu Stroe

From Wikipedia, the free encyclopedia

Radu Stroe

Radu Stroe (natus die 31 Augusti 1949 in Osui in Iassio in circulo) machinator navium atque vir publicus Dacoromanicus est.

Quick Facts
Radu Stroe
Res apud Vicidata repertae:
Thumb
Radu Stroe: imago
Nativitas: 31 Augusti 1949; Osoi
Patria: Romania
Close

Iuventus et munus

Stroe anno 1971 Academiam navigandi Constantiae finivit atque diploma abstulit. Anno 1981 diploma iurisprudentiae in Universitate Bucarestensi accepit. Deinde naviarchus fuit. Annis 1974 - 1985 in administerio Transportus et Telecommunicationis operam dedit. Deinde ad annum 1989 fossam a Bucaresta ad Danubium ductam administrabat. Ad annum 1996 iterum in administerio transportus operam edit.

Cursus honorum

Stroe, qui ante annum 1989 ad Factionem communisticam Dacoromanicam pertinuerat, tum ad Factionem Nationalem Liberalem transiit. Anno 1997/98 secretarius generalis consilii ministorum Victor Ciorbea fuit, deinde ad annum 2000 eodem magistratu etiam in consiliis minisrorum Radu Vasile et Mugur Isărescu fungebatur. Tum legatus ad Cameram Legatorum et annis 2004 - 2008 etiam senator Romaniae fuit. A die 23 Maii 2006 ad usque 5 Aprilis 2007 administer vicarius in secretariato praesidis ministrorum Călin Popescu-Tăriceanu fuit. Anno 2010 candidatus sed non sodalis Factionis Socialis Democraticae iterum legatus ad parlamentum electus est. Die 21 Decembris 2012 administer rerum internarum in consilio ministrorum Victoris Pontae nominatus est. Die 23 Ianuarii 2014 se a magistratu recessit, postquam post casum sinistrum Aëroplani medicalis auxilium parum datum esset[1].

Nexus externi

Notae

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.