From Wikipedia, the free encyclopedia
Victor Ciorbea (natus in Ponor in Alba circulo die 26 Octobris 1954), iuris consultus et causidicus, est rerum politicarum peritus Dacoromanus Factionis Christianae Democraticae Nationalis Colonorum (PNȚ-CD) et postea Factionis Nationalis Liberalis (PN-L) et anno 1996 Bucarestae praefectus urbis. Ciorbea fuit etiam primus minister Romaniae.
Ad annum 1979 apud Universitatem Claudiopolitanam iurisprudentiae studebat atque deinde iudex Bucarestae fuit. Annis 1984 - 1987 causidicus erat et annis 1984 - 1990 professor Universitatis Bucarestennsis erat. Annis 1990 - 1996 praeses foederum opificum fuit, annis 2004 - 2012 iterum causidicus erat.
Anno 1981 ad Factionem communisticam Dacoromanicam (PCR) accessit; postquam regimen Communistarum depositum est, anno 1996 sodalis Factionis Christianae democraticae nationalis colonorum (PNȚ-CD) factus est. Anno 1996 praefectus urbis Bucarestae electus est et a die 12 Decembris 1996 usque ad diem 30 Martii 1998 Primus minister Romaniae fuit. Anno 1999 propter iurgia cum praeside factionis PNȚ-CD, Ioanne Diaconescu, novam factionem ANCD condidit, quae autem anno 2000 ut PNȚ-CD in parlamentum electa non est. Itaque duae factiones anno 2001 iterum consociatae sunt atque Ciorbea ad annum 2004 eius praeses fuit. Deinde a re publica se recessit et causidicus una cum uxore Lacrima operam dedit[1]. Anno 2011 iterum breve tempus praeses PNȚ-CD fuit. Anno 2012 candidatus Factionis Nationalis Liberalis (PN-L) senator electus est. Die 8 Aprilis 2014 se senator recessit, ut advocatus populi fieret[2].
Uxorem duxit Lacrimam, quae ut maritus causidica est, filiam habent.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.