Andreas Pleșu
From Wikipedia, the free encyclopedia
Andreas Gabriel (Dacoromanice Andrei) Pleșu (natus die 23 Augusti 1948 Bucarestae) est philosophus, historiae artis, criticus peritus, atque vir publicus Dacoromanicus est.
Munus
Postquam anno 1966 scholam finivit, Pleșu Bucarestae historiae artis studebat. Annis ab 1975 ad 1977 stipendio Bonnae atque Heidelbergae studebat, anno 1980 doctor promotus est, et in Universitate Bucurestensi legit. Anno autem 1982, ex universitate expulsus est, quod contra communistarum regimen sententias tulisset. Anno 1989 in vicum parvum Tescani Bacău in circulo in exilium missus est, quod familiaris Mirceae Dinescu poetae fuit. Anno 1991, postquam particeps revolutionis fuit, qua regimen communistarum sublatum est, professor philosophiae religionis in Universitate Bucarestensi nominatus est. Etiam professor Berkeleiae et Berolini docuit. Anno 1993 hebdomalia Dilema condidit.[1]
Cursus honorum
Anno 1978 ad Factionem Communisticam accessit, sed anno 1982 expulsus est. Postquam anno 1989 regimen communistarum depulsus est, Pleșu administer culturae Romaniae factus est. A die 29 Decembris 1997 ad usque 22 Decembris 1999 Administer rerum exterarum Romaniae erat et deinde anno 2004/05 consiliarius praesidis Traiani Băsescu operam dedit.
Nexus externi
Notae
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.