Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Ioannes Marcellus (Dacoromanice Ioan Marcel) Ciolacu (natus die 26 Novembris 1967) rerum politicarum peritus Dacoromanicus est.
Annis 1991 - 1995 apud Universitatem Oecologicam Bucarestensem iurisprudentiae studebat. Tum vitae publicae se dedit.
Ciolacu, sodalis factionis PSD ab anno 1990, inter alia annis 2008 - 2012 primarius vivarius urbis Buzău. Anno 2012 legatus ad Cameram Legatorum Romaniae electus est et ad hunc diem manet. Die 29 Iunii 2017 primus minister vicarius in consilio ministrorum Michaelis Tudose nominatus est[1]. Die 5 Septembis eiusdem anni etiam pro tempore minister munitionis nominatus est, postquam Hadrianus Ţuţuianu ab hoc officio se recessit, quod pecunia ad stipendia militibus distribuenda non iam suppetebat[2]. Die 12 Septembris Michael Viorel Fifor novus minister munitionis nominatus est[3]. Postquam Livius Dragnea praeses Camerae Legatorum iudicatus et incarceratus est, Ciolacu eius successor electus est[4].Postquam mense Novembri 2019 Viorica Dăncilă et magistratum primi ministri et electionem praesidis contra Nicolaum Iohannis perdidit, se a magistratu praesidis factionis recessit atque Ioannes Marcellus Ciolacu novus praeses factionis nominabatur[5].
Ciolacu uxorem duxit atque filium habet.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Marcellum Ciolacu spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.