Italiae municipium From Wikipedia, the free encyclopedia
Bononia[1][2][3] (-ae, f.), olim nomine Etrusco Felsina (πππππππ)[1][4][5] (-ae, f.) (alia nomina: Bolonia,[1] Italiane Bologna; Bononiense BulΓ₯ggna), est urbs et commune Italiana, circiter 386β300 incolarum, in Italia septentrionali, inter Padum et Appenninum in Planitie Padana (Italice Pianura Padana) situm. Urbs est caput Regionis Aemiliae-Romaniae et Urbis metropolitanae Bononiensis, exacte in medio ab fluvio Rheno ad Sapinam. Urbani Bononienses[1] vel Bolonienses[1] appellantur.
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Urbs est antiquissima; universitatem praeclaram habet.
Sententia urbis est: LIBERTAS.
Bononia condita est ab Etruscis nomine Felsina (πππππππ; c. 534 a.C.n.) in regione ubi ante Villanoviani, agricolae pastoresque, incolebant. Urbs illa Etrusca circum fanum quod super collem aedificatum erat, a sepulcreto cincta.
Quam urbem in saeculo 4 a.C.n. Boii, gens quaedam Gallica, vicerunt. De quo Boiorum nomine igitur Bononia, colonia Romana, appellata condita est anno c. 189 a.C.n. Hi coloni sunt fere tria milia familiarum Romanarum a consulibus L. Valerio Flacco et M. Atilio Serano ducti, et L. Valerio Tappone. Via Aemilia anno 187 a.C.n. constructa, quasi compitum facta est Bononia, iuncta ad Aretium per Viam Flaminiam Minorem et ad Aquileiam per Viam Aemiliam Altinatem.
Anno 88 a.C.n., urbs creata est municipium. Inde ei erat descriptio viarum rectilinearium, sex cardis et octo decumanis (id est viis intersecantibus), quae iam discerni oculis iam hodie possunt. In his annis incolae erant varius ab c. 12β000 ad c. 30β000. Summa celebritate fuit secunda urbs Italica, et una praeclarissmarum ex toto Imperio, in qua multae aedes et thermae, theatrum, et arena. Pomponius Mela dixit Bononiam esse inter quinque opulentissimas urbes Italicas. Quamquam incendio multum urbi clades Claudio imperante accesserat, Nero inde saeculo 1 eam refecit.
E longinquo delapsa, Bononia renovata est in saeculo 5 sub episcopo Petronio, qui, ut fama tradit, ecclesiam S. Stephani aedificavit. Roma ipsa lapsa, Bononia fiebat quasi castellum semiagreste, sub auctoritate Exarchatus Ravenniensis in Planitie Padana, et defensa est ab multis muris quae tamen minorem partem antiquae urbis Romanae non continuerunt. Anno 728 Liutprand rex Langobardorum urbem hanc vicerat Regnoque Langobardo dein adiectam. Hi novi Germani vicum suum in urbe fecerunt, qui est appellatus hodie addizione longobarda prope S. Stephanum, ubi Carolus Magnus anno 786 viserat.
Saeculo 11 Bolonia ut civitas libera crescere rursus coepit, se adiuncturus Legae Langobardae contra Fridericum Barbarossam anno 1164. Anno 1088 Studium conditum est, iam veterrima universitas Europaeana est, cui erant praeclarissimi eruditi mediaevales Irnerius, et ex discipulis, Dantes, Boccacius, et Petrarca. Saeculo 12 nova moenia urbi crescenti confecta sunt, et alia saeculo 14.
Anno 1256, Bononia Legem Paradisi promulgavit, qua servitus feudalis dissoluta est, liberatis publica impensa servis. Media urbs eo tempore erat plena turrium (fortasse fere 180) optimatibus familiis constructarum, multis aedificia, ecclesiae, et abbatiae. Anno 1294, Bononia fortasse erat quinta aut sexta maximua urbs Europaea, post Cordubam, Lutetiam, Venetiam, Florentiam, et fortasse Mediolanum, 60β000-70β000 incolis illo.?
Similis plurimis civitatibus ex illo aevo Italicis Bononia per seditiones domesticas detrita est, quibus anno 1274 Lambertazzi e stirpe Ghibellina sunt depulsi. Bononienses, cum proelio ad Zappolinum ab Mutinensibus anno 1325 Bononienses fusi essent, vi obsolescebant et ineunte saeculo 14 obsecraverunt Papam ut eis tutamen daret. Anno 1348 horribili pesti magna fere 30,000 cives excesserunt.
Felicibus annis sub regno Thaddei Pepoli (1337-1347) confectis Bononia Vicecomiti Mediolanensi devenit, sed rursus ad Papam rediit Cardinale Aegidio Albornotio anno 1360. Sequentibus annis invicem respublicana regimina sedebant, sicut illud qui statuerint ut Basilicam S. Petronii et Logiam Mercatorum anno 1377 aedificarent, invicem Papa aut Vicecomitibus instaurantibus, familiisque Bononiensibus inter se adsidue dimicantibus. Medio saeculo 15 familia Bentivolgio gubernationem Bononiae adepta est, regnantibus Sante (1445-1462) et Iohanne II (1462-1506). In qua aetate, civitas multum floruit, cum multi architecti et pictores adessent, qui arte et operibus urbem auxerunt. In illa Renascentia, Bononia erat sola civitas Italica in qua mulieres in ullo quaestu exsuperare potebant. Feminis enim ibi plus libertatis quam in aliis civitatibus Italicis erat; aliae etiam ad universitatem frequentare et gradum suscipere potuerunt.
Cum exercitus pontificalis Iulii II Bononiam obsedit, artificiosos thesauros e palatio Iohannis anno 1506 direpit, cuius regnum sic confectum est. Exinde, usque ad annum 1860, Bononia pars Civitatis Pontificiae fuit.
Bononiae anno 1530 Papa insigne imperium capiti Caroli V imposuit, qui fuit ultimus imperator Sacri Romani Imperii a papa coronatus.
Anno 2000 (anno millennii, qui dicebatur), ut culturalis Europae hereditas praecipue honoraretur, novem urbes electae sunt, inter quas et Bononia, quae titulo capitis culturalis Europaei exornatae sunt.
Bononiae olim vixerunt et hodie vivunt multi illustres homines, inter quos:
Ab anno 2009 usue ad annum 2010 urbis praefectus fuit Flavius Delbono. Die 16 Maii 2011 Virginius Merola urbis praefectus electus est.
Bononia sedes episcopalis metropolitana est, nomine Archidioecesis Bononiensis. Praesens archiepiscopus et cardinalis est Mathaeus Maria Zuppi.
Bologna Football Club 1909 pediludii urbis Bononiae turma est.
Navile, Porto, Reno, San Donato, Santo Stefano, San Vitale, Saragozza, Savena.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.