Hercules (constellatio)

From Wikipedia, the free encyclopedia

Hercules[1] una est e maximis caeli septentrionalis constellationibus. Tres tantum eius stellae pluris quam tertiae magnitudinis sunt. Eam invenies inter constellationes Lyram, in qua stella illustrissima Vega splendet, et Coronam Borealem.

More information Data Herculis constellationis ...
Data Herculis constellationis
NomenHercules
GenetivusHerculis
AbbreviatioHer
Ascensio recta15 h 48 min ad 18 h 58 min
Declinatio+51° 20’ ad +3° 40’
Area1225 gradus quadrati
ordo: 5
Videri potest inter+90° ac -39°
Numerus stellarum
magnitudinis < 3m
3
Stella lucidissima,
Magnitudo
Cornephoros (Ruticulus)
2,8m
Constellationes finitimae
(a septentrionalibus
sensu negativo)
Draco
Bootes
Corona Borealis
Serpens
Ophiuchus
Aquila
Sagitta
Lyra
Close

De historia

Constellatio iam inter illa 48 sidera temporum antiquorum est et a Ptolemaeo commemorata est. Graeci autem eam „Engonasin“ (id est „genua flectens“) appellabant. Postea constellatio variis personis mythologicis identificabatur, sicuti Prometheo, Theseo, Orpheo Herculeve. Postrema identificatio adhuc manet.

Circum annum 1687 Iohannes Hevelius astronomus nonnullas stellas inter Herculem et Cygnum Cerberum sidus vocavit quod quidem non in usu communi venit.

De mythologia

Qua ex origine mythologica constellatio primo venerit, non liquet. Nunciam in illa valet persona Herculis mythologiae Graecae. Hercules (Graece Herakles) filius illegitimus Iovis erat, cui XII officia difficillima mandata erant. Quae et vi et mente acri solvere poterat.

Stellae

Si plus cognoscere vis, vide etiam Stellae Herculis.

Lucidissimae Herculis stellae Cornephoros (β Herculis, etiam Ruticulus vocata) et ζ Herculis sunt. Cornephoros stella lutea classis spectralis G8 III et 148 sla remota est. ζ Herculis 35 sla remota e classe spectrali F9 IV est. Sarin (δ Herculis) 79 sla remota classis spectralis A3 IV est.

Tertiae magnitudine stellae nomen Ras Algethi (α Herculis) e lingua Arabica derivata est, „caput genua flectentis“ significans. Ras Algethi stella duplex 382 spatia annuae lucis remota est. Altera stella gigas rubra classis spectralis M5 II est, cuius diametrus 500plum cuiusque luminositas 830plum Solis nostri est. Temperatura autem superficiei tantummodo 3.000 gradus Kelvianos metitur. E maxima parte lucem ultrarubram radiat. Ea stella etiam variabilis est cuius luminositas inter 50 dies ac 6 annos variat. Altera stella classis spectralis G5 est. Systema iam parvo telescopio in stellas disiunctas dividi potest. Tum stella altera aranciorubre altera viride splendet.

72 Herculis propior stella lutea (sicut Sol noster) est, quae modo 46,93 sla a nobis distat.

More information Stella, Magnitudo ...
Stella Magnitudo Magnitudo
absoluta
Intervallum
(sla)
Classis spectralis
Cornephoros (β Her)2,78-0,50148G8 III
ζ Her2,812,6435F9 IV
Sarin (δ Her)3,121,2179A3 IVv SB
π Her3,16-2,10367K3 IIvar
μ Her3,423,8027G5 IV
Ras Algethi (α1/2 Her)3,48-1,87382M5 IIvar + G5
η Her3,480,80112G8 III-IV
χ Her3,702,7052F9 V
γ Her3,74-0,151959 III
ι Her3,82-2,09496B3 V SB
ο Her3,84-1,30347B9.5 V
109 Her3,850,87128K2 III
θ Her3,86-2,70670K1 IIvar
τ Her3,91-1,01315B5 IV
ε Her3,920,43163A0 V
ρ Her4,15-1,30402B9.5 III
110 Her4,192,7962F6 V
σ Her4,20-0,63302B9 Vvar
φ Her4,230,00229B9 MNp...
95 Her4,26-1,54471G5
111 Her4,342,0793A5 III
102 Her4,37-3,981524B2 IV
Maasym (λ Her)4,41-0,85367K3 IIIvar
ν Her4,41-2,53796F2 II
Cuiam (ω Her)4,570,28235B9 p Cr
113 Her4,57-1,30486G4 III+...
χ Her4,603,6052F9 V
69 Her4,640,96178A2 V
93 Her4,67-1,85656K0 II-III
υ Her4,72-0,59376B9 III
68 Her4,80-2,32865B1.5 Vp
52 Her4,821,17175A2 p...
30 Her4,83-0,39361M6 III:var
29 Her4,84-0,10317K4 III
42 Her4,86-0,45376M2.5 III
60 Her4,891,67144A4 IV
106 Her4,92-0,66426M1 III
104 Her4,96-1,37602M3 III
98 Her4,96-1,42615M3 IIIa+...
HR 63374,97-0,52409M3 III
Mirfac (κ Her)5,00-0,38388G8 III
HR 67915,00-0,23363G8 III...
HR 64525,01-0,80473M2 III
51 Her5,03-1,80759K2 II-III
99 Her5,054,0851F7 V
HR 63885,070,42278K3 III
87 Her5,091,10205K2 III
101 Her5,100,13321A8 III
5 Her5,100,22308G8 III
70 Her5,13-0,63463A2 V
107 Her5,120,48277A7 V
43 Her5,15-0,01351K5 III
90 Her5,17-0,07364K3 III
45 Her5,22-0,53460B9 p (Cr)
HR 68855,25-0,38436K3 III
96 Her5,25-2,241029B3 IV
59 Her5,270,49295A3 IV
105 Her5,30-2,671279K4 II SB
53 Her5,342,9598F0 V
54 Her5,350,17355K4 III
2 Her5,35-1,07626M3 III
82 Her5,350,33329K1 III
HR 64555,36-0,58503A3 III
72 Her5,384,5947G0 V
HR 62875,390,93255G8 III
HR 63775,411,75176A5 m
HR 68825,41-1,17677K5 III
112 Her5,43-0,31459B9 p...
9 Her5,46-0,11425K5 III
89 Her5,47-4,493198F2 Ia var
HR 60915,483,3487F3 IV-V
47 Her5,481,67189A3 m
HR 67935,491,46208K2 III
Close

N. b. : Numeri excerpti sunt e mensionibus satellitis Hipparcos nominatae Hipparchos catalogue: query form apud archive.ast.cam.ac.uk.

Nebulae

M13 illustrissimus cumulus stellarum globosus caeli borealis esse dicitur. Circiter 25.000 spatia lucis annuae remotus 300.000 stellas habere putatur. Telescopio facile eum invenies, nam in linea inter η et ζ Herculi in tertia parte superiore situs est.

Etiam cumulus stellarum globosus M92 libentur spectatur. Circiter 30.000 spatia lucis annuae remota est.

NGC6210 nebula planetaria est 3.000 sla remota.

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.