Corona Borealis (constellatio)
From Wikipedia, the free encyclopedia
From Wikipedia, the free encyclopedia
Corona Borealis[1] constellatio haud ampla in caelo septentrionali sita est. Quae inter constellationes Herculem atque Arcturum videri potest. Stellae Coronae Borealis semicirculum formant. Stella lucidissima Gemma appellata magnitudine 2m fulget, ceterae autem quartae tantum magnitudinis sunt.
Data Coronae Borealis constellationis | |
---|---|
Nomen | Corona Borealis |
Genetivus | Coronae Borealis |
Abbreviatio | CrB |
Ascensio recta | 15 h 15 min ad 16 h 25 min |
Declinatio | +26° ad +40° |
Area | 179 gradus quadrati Ordo 72 |
Videri potest inter | +90° ac -50° |
Numerus stellarum magnitudinis < 3m | 1 |
Stella lucidissima, Magnitudo | Gemma, Alphecca (α CrB), 2,2m |
Constellationes finitimae (a septentrionalibus sensu negativo) |
Hercules Bootes Serpens |
Apud alias gentes haec constellatio alias res significat, exempli causa apud Arabes mendici lanx est, apud Sinenses pecuniae catena.
In Mythologia Graeca constellatio significat coronam gemmis ornatam Ariadnes, filiae regis Mini Cretensis. Ariadne Theseum iuvit Minotaurum superantem. Nam Theseus filum ab ei accepit, quocum viam e labyrintho ducentem repperit, quo in labyrintho belua capta erat.
Stella | Nomen | Magnitudo |
---|---|---|
5, α CrB | Gemma, Alphecca | 2,2m |
2, β CrB | Nusacana | 3,7m |
Stella lucidissima Gemma (etiam Alphecca appellata) circiter 80 spatia lucis annuae a Sole remota est. Illa stella candida vel caerulea e classe spectrali A0 V est.
Nusacana, quae luminositate secundum ordinem tenet, 114 spatia lucis annuae remota e classe spectrali F0 V est.
In Corona Boreali etiam nonnullae stellae duplices sitae sunt, quae quidem non nisi telescopio singillatim spectari possunt.
Systema η CrB 59 spatia lucis annuae remota est. Hoc in systemate duae stellae luteae classis spectralis G1 seu G3 intra 41,5 annos circum mediam gravitatem revolvuntur. Distantia stellarum a Terra 0,7 (anno 2000) ac 0,4 (anno 2020) arcus secundos est.
R Coronae Borealis nomen dedit gregi stellarum mutantium, quae luminositatem irregulariter mutare solent: Nonnumquam luminositas celeriter decrescit, post temporis spatium inopinatum paulatim recrescit. Viri docti e luce scrutata cognoverunt stellarum superficiem plura helii et carbonii continere. Inde hae stellae irregulariter partes earum sphaeram gasorum expellere putantur, ut ex carbonii particulis fuligo fiat, quae lucem non perire sinit. Hac nube dissoluta stella rursus lucidior facta sit.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.