Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Coma Berenices[1] constellatio haud conspicua in caelo septentrionali sita est.
Hieme ineunte meteores pauci spectari possunt, quae Comae Berenicidae appellantur. Etiam polus septentrionalis Viae lacteae ea in constellatione sita est. Ita fit, ut nubes pulverum gasorumque Viae lacteae aspectum galaxiarum remotarum non prohibent.
Multae stellae Comae Berenices ad Comae cumulum stellarum pertinent (Mel 111), quae cumulus apertus circiter 40 stellarum 260 spatia lucis annuae remotarum est. Qui amnis stellarum 0,02" per annum ad meridiem et occidentem movet.
In Mythologia Graeca Coma Berenices constellatio propria non erat, stellae eius ad Leonem pertinebant. E tertio ante Christum natum saeculo autem ad reginam Aegypti Berenicen II attinet. Demum Gerardus Mercator cartographus saeculo XVI Comam Berenicem constellationem propriam nominavit.
Berenice circiter ab anno 270 a.C.n. ad 221 a.C.n. vixisse dicitur uxor Pharaonis Ptolemaei III. Qui cum ad bellum tertium contra Syros faciendum profectus esset, illa comam Veneri deae, si maritus incolumis revertisset, devovisse dicitur. Ptolemaeo victore reverto Berenice vota solvens comam in Veneris templo suspendit. Cum coma diligentissime custodita esset, tamen postero die evanuit. Aulae vates ita explanasse scriptum videmus: Deos sacrificio tanto gaudio affectos esse, ut comam inter sidera posuissent. Historiam Graece narravit Callimachus in carmine cuius titulus est Aetia, e quo Latine vertit Catullus in epyllio "Coma Berenices".
Data Comae Berenices constellationis | |
---|---|
Nomen | Coma Berenices |
Genetivus | Comae Berenices |
Abbreviatio | Com |
Ascensio recta | 11 h 55 min ad 13 h 35 min |
Declinatio | +14° ad +34° |
Area | 386 gradus quadrati ordo: 42 |
Videri potest inter | -56° ac +90° |
numerus stellarum magnitudinis < 3m | nullae |
Stella lucidissima, Magnitudo | Diadema (α Com) 4,3m |
Amnis meteorum | Comae Berenicidae |
Constellationes finitimae (a septentrionalibus sensu negativo) |
Canes Venatici Ursa Maior Leo Virgo Bootes |
M 53 Cumulus stellarum globosus ca. 60.000 sla remota est.
M 64 Galaxias classis Sb est, quae 300 centena milia sla remotast.
NGC 4559, NGC 4565, NGC 4725 galaxiae spiraliformes 400 centena milia sla remotae sunt.
NGC 4494 Galaxias elliptica est; ea quoque 400 centena milia sla remota est.
M 85, M 88, M 91, M 98, M 99, M 100 galaxiae spiraliformes sunt, quae ad cumulum galaxiarum ingentem Virginis 650 centena milia sla remotum pertinent.
In ea parte sideris, quae ad septentrionales et orientalem spectat, alter cumulus galaxiarum est, scilicet Comae Cumulus. Qui circiter 4.000 centena milia sla remotus est.
β et γ Com ante magnum remotissimumque cumulum galaxiarum sitae sunt. Is cumulus notissimus Comae Cumulus appellatus 140 Mpc (4500 centena milia spatiorum lucis annuae) remotus est. Circiter 1000 galaxias continet quae aream 6° latam longamque tegunt. Specta exempli gratia hunc situm telae:
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.