Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Galaxias (-ae, m.) litteris Graecis γαλαξίας, est massivum systema gravitationis conligatum quod in stellis, reliquiis stellarum, et reliquis supernovae medio interstellari gasii pulverisque cosmici, et parte gravi sed tenuiter comprehensa pro tempore materia obscura appellatum consistit.[1] Galaxiae ordinarii inter se variant a nanis, cum solum 10 millionum (107) stellarum,[2] ad gigantes, cum 100 trillionum (1014) stellarum,[3] quorum omnes circa galaxiae medium massae moventer. Galaxiae multa systemata stellarum, fasciculos stellarum, variasque nubes interstellares contineri possunt. Sol est una ex stellis in galaxia Via Lactea, et Systema Solare, Tellurem, et omnes alias res comprehendit quae circa Solem moventur.
Vocabulum "galaxias" e lingua Graeca oritur, ubi interdum adiectivum (κύκλος γαλαξίας 'circulus lacteus'), interdum substantivum, nomen est illius galaxiae ubi habitamus nos, qui Latinitate antiqua a Graecizantibus "galaxias" appellari solebatur, sed ab aliis Via lactea. Tali modo nomina bina tam Graecum quam Anglicum apud Galfridum Chaucer poëtam saeculi quarti decimi exeuntis reperiuntur:
Galaxias extraneos Gulielmus Herschel anno 1786 enumerare conatus est, vera eorum natura nondum recognita: ille eos "nebulas spirales" nuncupavit. Tempore nostro nomen origine Graecum "galaxias" ad omnes res huius generis applicatur, nuncupatione "via lactea" ad galaxiam nostrum reservata.
Saeculis vicensimo et vicensimo uno galaxiarum myriades, etiam distantissimorum, telescopiorum ope recognoscuntur et enumerantur. Catalogis Ioannis Baptistae Hodiernae anni 1654 et Gulielmi Herschel anni 1786 fere oblitis, astronomi galaxias appellare solent ex enumerationibus catalogorum Caroli Messier anno 1771 editi,[5] deinde NGC[6] et IC post Herschel ab Iohanne Ludovico Aemilio Dreyer confecti, CGCG auctore Friderico Zwicky, MCG auctore Borise Voroncov-Vel'jaminov, UGC anno 1973 apud Observatorium Astronomicum Upsaliense, denuo PGC anno 1989 confecti.[7] Galaxiae autem potiores nomina habent communia, variis linguis vernacularibus recognita. Ergo Gerardus Bodifee, physicus Belga, et Michael Berger philologus catalogum elaboraverunt galaxiarum mille, titulo CMG seu Catalogue of One Thousand Named Galaxies, in quo nomina singulis galaxiis Latina proponuntur.[8]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.