Triangulum (constellatio)

From Wikipedia, the free encyclopedia

Triangulum (constellatio)

Triangulum[1] est constellatio non ita spectabilis caeli septentrionalis. Tribus e stellis constat, quarum una tertiae magnitudinis est. Sed etiam aliae stellae non tam lucidae huic constellationi insunt, e quibus Iohannes Hevelius Triangulum Minus constellationem fecit, quae res autem posteris non placuit ut Triangulum Minus non sit inter constellationes ubique acceptas.

Thumb
Charta constellationis Trianguli

Triangulum iam inter 48 constellationes temporum antiquorum a Claudio Ptolemaeo commemoratas erat. Apud Graecos Trigonon vel Deltoton nominabatur. Nomen stellae Ras al Muthallath (quae secundum splendore locum tenet) Arabicae originis est, 'Caput Trianguli' significans.

In caelo Hemisphaerii Australis invenitur alterum triangulum, nempe Triangulum Australe appellatum.

Numeri excerpti sunt e mensionibus satellitis Hipparcos nominatae Hipparchos catalogue: query form apud archive.ast.cam.ac.uk.

Nebulae

In Triangulo Nebula Trianguli (M33) est, 23 centena milia spatiorum lucis annuae remota. Praeter Nebulam Andromedae proximus galaxias maior est. Una cum Nebula Andromedae atque Via lactea nostra necnon multis parvis galaxiis Turmam localem fingunt. Nebula Trianguli anno 1764 a Carolo Messier inventa est.


Stellae

Si plus cognoscere vis, vide etiam Stellae Trianguli.
More information Data sideris Trianguli ...
Data sideris Trianguli
NomenTriangulum
GenetivusTrianguli
AbbreviatioTri
Ascensio recta1 h 31 min ad 2 h 51 min
Declinatio+37° 20' ad +25° 35'
Area132 gradus quadrati
ordo: 79
Videri potest inter-50° ac +90°
Numerus stellarum
magnitudinis < 3m
1
Stella lucidissima,
Magnitudo
β Tri,
3.0m
Constellationes finitimae
(a septentrionalibus
sensu negativo)
Andromeda
Pisces
Aries
Perseus
Close
More information Stella, Magnitudo ...
Stella Magnitudo Magnitudo
absoluta
Intervallum
(sla)
Classis spectralis
β Tri3,000.09124A5 III
Caput Trianguli (α Tri)3.421,9564F6 IV
γ Tri4,031.24118A1 Vnn
δ Tri4,844.6635G0 V + M5 V
6 Tri4,940.08305F4 V comp SB
14 Tri5,15-0.25392K5 III
7 Tri5,250.48293A0 V
10 Tri5,290.13350A2 V
12 Tri5,291.90155F0 III
R Tri5,30*-2.701300M4 IIIe - M8 e
15 Tri5,381.40204M3 III
ε Tri5,500.22370A2 V
Close

*In maximo splendore

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.