regina From Wikipedia, the free encyclopedia
Elizabeth II[1][2] (Elizabeth Alexandra Maria Windsor, nata Mayfair in regione urbana Londinii die 21 Aprilis 1926; mortua apud Castellum Balmorale in Praefectura Aberdonensi die 8 Septembris 2022[3]) fuit monarcha constitutionalis quindecim civitatum suorum iurum regnorum Consortionis Populorum appellatarum, caput Consortionis Populorum, ac caput civitatis Provinciarum Coronae Britannicae.[4][5]
Familia
Memoria
Ad regnum anno 1952 accedens, facta est Consortionis Populorum Princeps et regina regnans septem liberarum Consortionis Populorum civitatum: Britanniarum Regni, Canadae, Australiae, Novae Zelandiae, Unionis Africae Australis, Dominionis Pakistaniae, et Dominionis Taprobanes. Inter 1956 et 1992 numerus suorum regnorum variabatur cum territoria libertatem capesserent et quaedam regna reipublicae facta essent. Demum, cum civitatibus quattuor supradictis, Elizabeth est Regina Iamaicae, Barbatae, Insularum Bahamensium, Granatae, Papuae Novae Guineae, Insularum Salomonis, Tuvalu, Sanctae Luciae, Sancti Vincentii et Granatinarum, Belizae, Antiquae et Barbudae, et Sancti Christophori et Nevis. Eius regnum, annorum 71 et dierum 214, erat primum a regno monarchae Britannici longissime regnante. Sui iubilaeum adamantini anno 2012 iubilaeumque platini anno 2022 celebrabantur.
Elizabeth, Londinii nata, domi secreto educata est. Pater regnum excepit Georgius VI anno 1936, Eduardo VIII fratre se regno abdicante. Ea ad rempublicam per secundum bellum mundanum accessit, cum in Auxiliary Territorial Service? mereret. Anno 1947, Principi Philippo, Duci Edinburgi, nupsit, cui quattuor liberos peperit: Carolum, Annam, Andream, Eduardum. Eius ritus impositionis diadematis anno 1953 factus est, primus televisione emissus.
Inter eius multas salutationes historicas et congressiones sunt salutatio civitatis ad Rempublicam Hibernicam salutationesque mutuae ad et a tribus papis Catholicis Romanis. Intra Regnum Britanniarum, ea maiores observavit mutationes constitutionales, inter quas Conventus Nationalis Cambriae apertus et Parlamentum Scoticum apertum.[6] Inter tempora sibi magni momenti fuerunt ortus et nuptiae liberorum, ortus nepotum et neptium, inauguratio Principis Walliae, et celebratio festorum dierum argenteorum et festorum dierum aureorum annis 1977 et 2002 habitorum. Atque celebratio festorum dierum adamantinum et festorum dierum platinorum annis 2012 et 2022 habitorum.
Maiores vitae reginae res gestae societatem comprehendunt Regni Britanniarum et Consortionis Populorum in nonnullis bellis, inter quae Tumultus in Hibernia Septentrionali, Bellum Coreanum, Bellum Falklandense, atque bella cum Iraquia et Afgania.[7] Fuerunt tempora magni doloris proprii, inter quae praematurus patris obitus; caedes Domini Mountbatten, patrui Principis Philippi; dissolutio matrimoniorum liberorum 1992 (anno quem ipsa Latine annum horribilem appellavit); mors anno 1997 nurus Dianae, Principissae Cambriae; mortesque matris et sororis anno 2002. Ea iniquum familiae regalis iudicium ex prelo humili aliquando accepit, etiam adeo opiniones respublicanas, ambo in Britanniarum Regno et in aliis civitatibus Consortionis Populorum, sed populi favorem continenter conservat.
Multis in linguis sunt tituli eius auctoritate proclamata; Latine sic dicuntur: Elizabeth II, Dei Gratia Britanniarum Omnium Regnorumque Suorum Ceterorum Regina, Consortionis Populorum Princeps, Fidei Defensor. Ceterum autem Ecclesiae Anglicanae quoque praesedit.
Elizabeth fuit progenies prima Principis Alberti, Ducis Eboracensis (deinde Regis Georgii VI), eiusque uxoris Elizabeth. Pater fuit alter Regis Georgii V et Reginae Mariae filius, et mater fuit minima Claudii Bowes-Lyon, quarti decimi Comitis Strathmore et Kinghorne, nobilis Scotici, filia. Nata est sectione Caesareana apud 17 Bruton Street, Mayfair, domi avi materni Londinii, hora 2:40 a.m. (GMT) die 21 Aprilis 1926.[8] Cosmo Lang, Archiepiscopus Eboraci Anglicanus, eam baptizavit in domestica Palatii Buckinghamensis cappella die 29 Maii.[9] Appellata est Elizabeth ex matre, Alexandra ex matre Georgii V (quae sex menses ante mortua erat), et Maria ex avia paterna.[10] Familiares eam Lilibet appellaverunt.[11] Georgius V neptem tam fovit ut, per aegritudinem periculosam anno 1929, eius salutationes constantes in diariis apud populum gratiosis et deinde a biographis habebantur suos spiritus confirmavisse et recuperationem adiuvisse.[12]
Una cum Margarita sorore a praeceptoribus privatis educata est.
Anno 1936, cum patruus Eduardus VIII regno se abdicaret, Elizabeth throni heres facta est. Inter secundum bellum mundanum, Elizabeth Vindesoriae in oppido prope Londinium habitabat, et ab anno 1944 Auxiliary Territorial Service auxilium dedit.
Patre Georgio VI die 6 Februarii 1952 mortuo, Elizabeth regina Londinii rite proclamata est, dum ea Keniam visitabat. Diadema ei impositum est die 2 Iunii 1953.
Funus civicum apud Abbatiam Westmonasteriensem die 19 Septembris 2022 ei factum est.
Adamantinum Elizabethae iubilaeum anno 2012 eam sexaginta annos reginam celebrat. Die olim initi a se imperii regina nuntiavit: "Hoc anno singulari, cum me denuo officio vestro dedico, spero fore, ut nobis omnibus consensus unitatisque potentia et convocans vis familiae, amicitiae, viciniae in memoriam reducatur. . . . Hoc anno iubilaeo etiam, ut spero, pro omnibus ab anno 1952 melioribus factis gratiae agentur, futura autem claro iudicio et corde calente exspectentur."[13]
Elizabetha una cum marito iter maximum per Britanniarum Regnum suscepit, cum liberi ac nepotes reginae nomine regna Consortionis Populorum visitarent. Die 4 Iunii, plurimis orbis terrarum locis, imprimis autem Londinii, dies sollemnes summum fastigium attigerunt.
Elizabetha die 20 Novembris 1947 Philippo nupsit (nato 10 Iunii 1921), Principi Graeciae et Daniae, filio Principis Andreae Graeciae et Daniae (filii Georgi I, primi regis Graeciae, et reginae Olgae, natae magnae ducissae Russiae) principissaeque Aliciae Mountbatten (filiae principi Ludovici Mountbatten et principissae Victoriae Hassiae et Rheni), qui ad matrimonium honorandum suos regios titulos amisit, maternum cognomen (quod anno 1917 anglicizatus erat et factus Mountbatten pro Theodisco Battenberg) sumpsit, ut Edimburgi dux crearetur. Ei quattuor liberos peperit.
Horum ex parte liberorum, octo nepotes Elizabethae Philippique sunt:
Die 21 Aprilis anno 1944, principissae Elizabethae arma gentilitia propria super scutum domicellae atque paris regni parallelogrammum, immo rhombum, indutum ab armis Britanniarum Regni componuntur, cum transversa scuti gentilitii taenia vel potius lambello inter pendentes argenteos tres dispertita inter quos is media Tudorum rosa una dum ii dexter sinisterque Georgii crucem praebentur.[14] Postquam ad thronum accessit evidenter ipso facto lambellus ille desitus est pro armis Britanniarum Regni plenis.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.