Adamas
carbonii allotropum From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Adamas vel adamans[1] (-antis, m.; Graece άδάμας "invictus, insuperabilis"), ita ob duritiam appellatus, est quoddam carbonii allotropum (quorum prius est graphites). Segestria adamantium nimis prosunt aerariis societatibus, et venditio est summus divitiarum fons. Propter duritiam et magnam lucis dispersionem suam, in gemmis commode adhiberi fit.


Proprietas adamantis pulchritudinis tantum, sed tamen in usibus qui agere possunt in industriis. Sine adamante, multae confectiones industriarum gravibus limitibus forent.
Remove ads
Aestimatio
Adamantes nunc sunt aestimatissimi, praesertim ab undevicesimo saeculo, quoniam technicae definitionis, cultionis et politurae perfectae sunt. Omnino sunt censa in quattuor C: claritas, color, cisio, carratus.
Proprietates adamantis
Adamas est carbonium crystallinum, vel limpidum vel nubilosum, optice isotropicum.
Duritia

Durissima omnium materiarum notarum adamas est usquead hodiernum diem. Duritia adamantis tanta ut ipse basis est in scala duritiae Mohs, quae designatur decem puncta, quod est maximum designabile. Propter constantissima vincula chemica carbonium-carbonium, duritia huius allotropi carboni maxima est propter architecturam sui generis:
Pyramidem perfectam fingit quam, oculis animadvertentibus et quod atomi basis pyramidalis arbitrentur, atomi carboni possunt in strata computari, habens primum stratum unum atomum, iterum habens quattuor, tertium novem et sedecim atomos quartum stratum, quod est quadratorum succesio igitur 12, 22, 32, et 42.
Differentis aliis, ille duritiae suae causa optime usum resistit. Haec proprietas adamantis agit amplum usum in gemmarum omnes species, et apte quotidie adhibitus.
Nexus externi
| Vicimedia Communia plura habent quae ad adamantes spectant. |
Notae
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads
