From Wikipedia, the free encyclopedia
Regnum Occidentalium Saxonum seu Wessexia (Anglosaxonice Westseaxe seu Westseaxena Rīce) fuit unum inter regna Angliae (videlicet Heptarchiae) a saeculo V ad IX p.C.n. Series regum Occidentalium Saxonum a Cerdic incipere dicitur, et usque ad Athelstanum producitur qui die 4 Septembris 925 titulum regis Anglorum omnium reclamavit. Regnum proprium in provincias (scirae) sex saeculo IX divisum est; cui adiunguntur regna minora ab Egberto anno 825 subiecta, scilicet Sussaxonum, Surregiorum, Cantuariorum et Orientalium Saxonum.
Regis concilium (witan) de rebus gravibus disputabat. Omnis provincia vel regio a duce (ealdorman) gubernata est. Saeculo IX autem exeunte, regnante Alfredo, apparatus defensionis regni Wessexiae contra oppugnantes (et praecipue Vicingos) in burgos munitos distributus est, quorum indicem habemus in documento cuius titulus est Hidae quorundam burgorum. Denarii argentei iussu regum apud monetas per omne regnum sitas facti sunt, ad mercaturam et tributum adhibiti, semperque post tres annos revocati.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.