Cervesia

temetum From Wikipedia, the free encyclopedia

Cervesia

Cervesia[1] (-ae, f.), vel cervisia,[2][3] est temetum ex hordeo et fermento confectum. Cervesiam facere est coquere lingua classica, sed seriore aetate et braxare dicitur, unde braxator et braxatorium.[4] Antiqui Romani nomen cervesiae a Cerere ducebant.[5] Birra[6] seu biera[7][8][9] (vocabulum Latinitatis recentioris, origine Germanica) est nomen generis cervesiae praesertim de hordeo braxatae. Cervesia huius generis in Levante et Europa multa millennia floruit, atque aevo nostro cervesia recenti stylo Europaeo de hordeo braxata, e lupulis temperata, omnem per terrarum orbem venditatur.

Thumb
Cervesia Schlenkerla
Thumb
Stipendia cervesiae partiuntur: vas cervesarium media tabula videtur. Tabula cuneiformis Sumerica, 3100/3000 a.C.n. Museum Britannicum Londiniense ME 140855

Cervesia vel temetum ex aliis frumentis factum nominibus specialibus agnosci solet, sub quibus separatim describi potest, videlicet celia apud Europaeos e tritico; boza Levantina saepius e milio;[10] talla apud Aethiopes e cerealibus variis; jiu (et praecipue vinum Sinicum vel mijiu) apud Sinas, vinum Iaponicum vel sake apud Iaponenses, sul(en) apud Coreanos, praesertim ex oryza; surā apud Indos antiquos, ex hordeo sive oryza seu fructibus; cicha apud Americanos australes praesertim e maizio, tepache et tejuino a Mexicanis ab eodem, caouinum in Brasilia saepius e mandioca confectum.

Origo et historia antiqua

Thumb
Herttel Pyrprew (i.e. braxator) nuper mortuus in libro collegarum anno fere 1426 commemoratus. Hausbuch der Mendelschen Zwölfbrüderstiftung vol. 1 (Norimbergae, 1426-1549)[11]

Robertus Braidwood anno 1953 primus verbis pellucidis quaestionem posuit, an homines cervesiam ante panem invenerint. Multi enim, de commutatione neolithica quaerentes quae in Levante millennio fere X a.C.n. subvenit, rationem antiquissimae cultivationis tritico hordeique securiorem pultis panisve confectionem fuisse. Archaeologi eo respondentes quidam panem, quidam cervesiam elegerunt,[12] quia illo tempore indicia praehistorica fere nulla aut braxationis temetorum aut cocturae panis recognita erant. Inquisitiones autem recentiores archaeochemicae varia vestigia granorum germinatorum aut tostorum aut desiccatorum, amylorum, fermentorum, bacteriorum, oxalatique calcii cervesiae faecis reppererunt novaque responsa suggesserunt.[13]

Thumb
Konrad Haußner ... Weitzenbierwürth (i.e. cervesarius triticeus) in libro collegarum anno 1685 commemoratus. Hausbuch der Mendelschen Zwölfbrüderstiftung vol. 2 (Norimbergae, 1550–1791)[14]

Reliquiae antiquissimae adhuc inventae, quibus cervesia indicatur, in spelunca Raqefet Israëlis latebant, millennio XI a.C.n. frequentata, medio Natufio (eodem fere aevo antiquissima oppida commutationis neolithicae incipientis constituebantur).[15] Vestigia conviviorum cervesiaeque consumptae ex oppido sacro Göbekli Tepe, iuxta limitem Turciae et Syriae hodiernam eminente, paulo tardius (sed ante primam cerealium cultivationem) millennio X exeunte et IX frequentato, reportata sunt.[16]

Cervesia quam Aegyptii antiqui confecerunt tam e litteris quam e vestigiis archaeologicis cognoscitur. Aegyptiace hqt sed lingua Graeca antiqua ζῦθος, unde Latine "zythum"[17] appellata est. Millennio II a.C.n. exeunte ex effossionibus Deir el-Medina et oppidi operariorum Amarnae,[18] sed multo antea aevo praedynastico ex Hieraconpoli(de) et Tell el-Farkha(de) in Aegypto de confectione et usu zythi discimus: his locis ruinae braxatoriorum repertae sunt.[19] Insuper e vestigiis archaeochemicis ita confirmatis testimonia usque adhuc antiquissima cervesiae Europaeae sub agris Hornstaad-Hörnle(d) et Sipplingen-Osthafen(d) prope lacum Bodamicum, necnon Turici in urbe ad ripam lacus inventa sunt; qui loci omnes, sicut Hieraconpolis et Tell el-Farkha, millennio IV a.C.n. frequentati sunt.[20]

Ab eodem aevo cervesia in urbibus Sumerianis confecta est, reliquiis archaeologicis in litteris cuneiformibus confirmatis. Proverbium Kaš naĝ-a-zu-ne di na-an-ne-e ("Cervesiam potans ne iudices")[21] medio millennio IV a.C.n., hymnus deae cervesariae Ninkasi saeculo XIX a.C.n. lingua Sumerica conscripta sunt, quo hymno praeceptum confectionis cervesiae verbis admodum obscuris datur:

Tu germinum massam calefacis ... tu acervos glumarum ordinas ... braces aqua spergis ... immergis ... tu storeis calamorum massam torrefactam dispandis ... tu maceriam tenens e melle vel musto subcoquis ... vase infundis ... cupam bullitionis susurrentem super dolium imponis ... pour the filtered beer of the collector vat; it is like the onrush of the Tigris and the Euphrates").[22]

Potio cuius nomen Sumerice 𒁉 kaš scribitur Accadice šikaru, Hebraice שֵׁכָר šekar appellata est (quae appellationes vocabulo "sicera" Latine redduntur). Bibliis sacris proverbia Sumerico haud dissimilia leguntur: "Non decet reges bibere vinum, nec magistratus desiderare siceram, Ne forte bibant et obliviscantur iudiciorum, et mutent causam omnium filiorum pauperis."[23]

Thumb
Eduardus Manet, "Angulus popinae cafeariae musicae" (c. 1879). Pinacotheca Nationalis Londiniensis

Scriptores classici Graeci Latinique nihil de cervesia in Italia Graeciave dixerunt, temeto solito illarum regionum vino tantum. Cervesiae nihilominus in pluribus provinciis remotioribus factae enumeraverunt, sed descriptionibus brevissimis. Zythum Aegyptiorum et sicera Babyloniorum enumerantur inter has alias, ab oriente in occidentem procedente:[24]

  • "Brytus" a saeculo VI a.C.n. relatus est: ex hordeo apud Thraces et Paeones, e radicibus apud alios confectum esse;[25] Phryges et Thraces calami ope suxisse, sicut cervesiam suam Armeni quos Xenophon anno 401 a.C.n. visitavit et descripsit.[26] Haud dissimiliter Gordii incolae, Phryges archaeologis noti, cervesiam suam e vasis per tubulos fictiles sugebant.[27]
  • "Pinum", Aristotele tantum (fortasse apud Macedones) describente, ex hordeo confectum esse: "qui pinum bibunt supini cadunt; qui vinum, proni".[28]
  • "Parabia" e milio, inula temperato, apud Paeones confectam esse.[29]
  • "Sabaium" vel "sabaiam" aevo tardiori Dalmates confecisse et Pannonios, qui "hordeum et milium", ait compendiose Dio Cassius, "comedunt bibuntque".[30] Valens imperator, Pannonius ille, "irrisive compellebatur 'Sabaiarius'" secundum Ammianum: "est autem sabaia ex ordeo vel frumento, in liquorem conversis, paupertinus in Illyrico potus". Sed Hieronymus Bibliorum interpres, qui Dalmata erat, potionem "vulgo in Dalmatiae Pannoniaeque provinciis" ait "gentili barbaroque sermone ... sabaium" appellatam.[31]
  • "Camum" eodem aevo Paeones, paulo tardius gentes transdanubianas confecisse: "servi quoque, qui nos comitabantur", i.e. legatos Romanos ad Attilam anno 449 missos, "milium accipiebant et potionem ex hordeo, quam camum barbari appellant".[32]
  • "Celiam" vel ceream apud Iberos e tritico confectam esse, eo methodo quam Orosius curiose descripsit, Hispaniae incola; quod nomen a Floro primum divulgato, apud Orosium confirmato, ab Isidoro repetitum est.[33]
  • "Curmi" potionem Gallorum fuisse, ex hordeo factam et a multis loco vini sumptam,[34] etiamsi essent "vini avidum genus, affectans ad vini similitudinem multiplices potus";[35] insuper spumam curmi (sicut et celiae Iberorum) "pro fermento" adhibitam esse, ait Plinius, "qua de causa levior illis quam ceteris panis est".[36]
  • "Cervesia" (quod vocabulum, sicut et "curmi", e sermone Celtico mutuatum est) certe appellari licet temetum cereale in provinciis Germanicis,[37] Britannicis[38] necnon Gallicis[39] adhibitum. Ligures et Lusitanos potioni simili usos esse asseverat Posidonius, qui autem nullum nomen dedit.[40]

Genera autem cervesiae Romanis saeculorum III et IV melius cognitae Iulius Africanus sic breviter recitavit: "Bibunt zythum Aegyptii, camum Paeones, Celtae cervesiam, sicera Babylonii: Dionysus enim iratus eos reliquit neque ullam scientiam vinariam dono dedit, victoriam agricolis Graecis reservans".[39] Eodem modo Romani de imperio toto, non de provinciis singulis scribentes, zythum et camum et cervesiam tantum inter temeta cerealia enumerabant: ita Ulpianus iuris consultus; ita Diocletianus legis lator.[41] Ergo homines huius aevi sabaiae et curmi et celiae extra provincias suas haud meminerunt; bryti, pini, parabiae omnino obliti sunt.

Historia mediaevalis

More information Valor nutritivus per 100 g, Vis nutritivus ...
Cervesia Budweiser normalis
Valor nutritivus per 100 g
Vis nutritivus 41 kJ
Carbohydrata 2.97 g
Fibrum 0 g
Pingue 0 g
Proteinum 0.36 g
Aqua 92.77 g
Calcium 4 mg (0%)
Ferrum 0 mg (0%)
Magnesium 7 mg (2%)
Phosphorus 13 mg (2%)
Kalium 33 mg (1%)
Natrium 3 mg (0%)
Zincum 0 mg (0%)
Valores per centum secundum normas CFA
Fons: USDA Nutrient Database
Close

Aevo iam Romano apud Germanos liberos Tacitus "potui humor ex hordeo aut frumento" rettulit "in quandam similitudinem vini corruptus", nomine nativo non dato,[42] sed nomen apud Latinizantes aevi posterioris fuit cervesia. Ita anno circiter 1000 in Consuetudinibus Floriacensibus antiquioribus, media Francia compositis, "neque enim tantum cervisia in Germania" esse dicitur "quantum habundat vinum in Gallia".[43] E qua locutione discere licet cervesiam eo aevo, sicut antea, potionem Germaniae commune fuisse. Abbatiae Sangallensis saeculo X non unum sed duo braxatoria designata sunt, unum monachis, alterum advenis.[44]

Germani Galliae obsessores cervesiam cum medo suo vinoque populi conquisiti bibebant: Anthimus ergo medicus Byzantinus exsul apud aulam Theuderici regis Austrasiae pessima Latinitate "Cervisa bibendo et medus vel aloxino quam maxime omnibus congruum est ex toto" scripsit, facultatibus cervesiae curiosius exhibitis, "quia cervisa quae bene facta fuerit beneficium praestat et rationem habet et sicut tisana quam nos facimus alio genere; tamen generaliter frigida est".[45] Si "aloxino" huius praescriptionis mulsum seu conditum sit, ut censetur,[46] triarchia cervesiae vinique medique Merovingiana his verbis constitutum est quam Venantius Fortunatus poëta aulica mox acceperit: "vini vero puritatem aut medi decoctionem cervisaeque turbidinem," ait, Radegundis "non contigit".[47] Ad quam enumerationem saeculo VIII addita sunt pomacium et piracium in Capitulari de villis Carolingiano, sed de cervesia super alias res curatum est:

(34) Omnino praevidendum est cum omni diligentia, ut quicquid manibus laboraverint aut fecerint, id est ... bracios, cervisas, medum ... omnia cum summo nitore sint facta vel parata.
(45) Ut unusquisque iudex in suo ministerio bonos habeat artifices, id est ... siceratores, id est qui cerevisam vel pomatium sive piratium vel aliud quodcunque liquamen ad bibendum aptum fuerit facere sciant.
(61-62) Ut unusquisque iudex quando servierit suos bracios ad palatium ducere faciat, et simul veniant magistri qui cervisam bonam ibidem facere debeant. Ut unusquisque iudex per singulos annos ex omni conlaboratione nostra quam cum bubus quos bubulci nostri servant, quid de mansis qui arare debent ... quid de morato, vino cocto, medo et aceto, quid de cervisa, de vino novo et vetere ...[48]

Appellatio Hispanica "celia" apud Florum, Orosium, Isidorum confirmata, auctores saepissime a posterioribus perlectos, Latinistae mediaevales in Anglia hoc nomen accipiebant sicut solita cervesiae designatio. versio Orosii Anglosaxonice a rege Alfredo scripta "celia" in ealo (Anglice nostro tempore ale) convertit.[49] Hoc vocabulum in colloquiis scholasticis legitur, e.g. "Volo, ut exeas ad equos meos, et defer nobis duos equos, unum mihi et alterum tibi, ut equitamus in proximam villam, in qua habetur celea [cervisa] ... Audi, pincerna! da nobis [gif us] potum de celea [cervisa], vinum, siccera, medus, mulsum [bracaut], vel melligratum".[50] Alcuin eodem modo, eruditus Anglus apud aulam Caroli Magni, "celiam" acerbam loco cervesiam vituperat: "Ve, ve, mors in olla, o homo Dei; quia vinum defecit in sitharchiis nostris et celia acerba furit in ventriculis nostris et quia nos non habemus, tu bibe pro nostro nomine!"[51] Sed Aelfricus Bata, auctor colloquiorum populariorum, vocabulum commune praefert ordinemque temetorum exprimit: "Tu, frater, perge celeriter ad cellerarium et pete nobis mulsum aut medonem sive vinum, si habet, aut bonam cervisam, si horum nihil habet".[52] Colloquium bilingue eandem rem aliis verbis evolvit:

"And hwæt drincst þu?" "Eala, gif ic hæbbe, oþþe wæter, gif ic [ne] hæbbe ealu." "Ne drincst þu win?" "Ic ne eom swa spedig, yt ic mæge bicgean me win, and win nys drenc cilda ne disgra, ac ealdra and wisra."
"Et quid bibis?" "Cervisam, si habeo, vel aquam, si non habeo cervisam." "Nonne bibis vinum?" "Non sum tam dives, ut possim emere mihi vinum, et vinum non est potus puerorum sive stultorum, sed senum et sapientium."[53]

Adventus humulorum

Thumb
Cervesia Dusseldorpiensis.
Thumb
Cervesia Suecica

Cervesia recentior

Cervesiae distinguuntur prout "supra" seu "alte" ut dicitur vel "infra" fermentantur lingua Germanica obergärig vel untergärig. Vocabulum Germanicum Alt-Bier cervesiam supra vel alte fermentatam significans a verbo Latino "altus" derivatum est. Ita non sensu vocabuli Germanici alt cervesiam veterem significat. Inter civitates, hoc cervesiae genus "cervesia generis Dusseldorpiensis" appellatur.

Bonitas

Sunt aliqua loca in quibus ob vini penuriam aut carentiam utuntur cervisia, quae quia non ita omnibus nota est, ut vinum et simplex aqua, cavebit viator, si modo cervisiae volet assuescere ... ne cervisia vel nimis amara sit (nam haud nutriret) vel ad acetosum vergat ... sit etiam clara, non turbida ... nam ex quo grano sit facta, vel bene aut male vel vetus an nova sit, quis hospiti crederet? ut enim in proverbio est, ne petas ab hospite num vinum bonum aut laudatam cervisiam habeat.[62]

Cervesia mixta

  • bracata (Celtici originis, est cervesia mulsa)

De re diaetetica

De cervesia fonte salubritatis legimus in Regimine sanitatis[63]:

Grossos humores nutrit cerevisia, vires
praestat et augmentat carnem generatque cruorem,
provocat urinam, ventrem quoque mollit et inflat. [64]

Notae

Bibliographia

Nexus interni

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.