Plinius Maior ait panis ipsius varia genera persequi supervacuum esse, tantus enim est numerus,[1] sed aliquot exempla generum quae in fontibus classicis commemorata sunt demus:
Panis depsticius: panis translaticius et Romanus, bene subactus defictusque sed azymus[2]
Panis militaris panis bis coctus, cuius sunt duo genera: castrensis et mundus. Aqua macerata edi solent.[6]
Panis nauticus simile pani militari, cum textura veteris panis.[7]
Panis Picenus ex alica et uvae passaesuco, bis coctus, sed lautus et in lactemulsove potius quam aqua maceratus[8]
Panis quadratus panis in partes quattor insectus, quo facilius dividetur. Graece blomiaeus.[9]
Panis boletinus in figura boleti levatus, papavere sparsus[10]
Aegyptii panes
Cyllestis genus panis minoris Aegyptii, subacris, ex olyra facti.
Cacis Aegypto proprium quoddam panis genus maioris, quod sistit alvum[11]
Panis Alexandrinus
Panis genera nostri aetatis sunt:
Bogelus: panis in figura circelli coctus, et elixus. Varie conditus, sed saepissime ex papavere.
Tortilla Mexicana: panis azymus sed mollis in quo involvuntur cibi, praesertim in Mexico et aliis nationibus Americae Mediae.
Pita: panis levantinus cavus et planus sed fermentatus.
Panis quadrigesimalis:[12] panis, saepe sale sparsus, in figura nodi cuiusdam, qui Catholicis pro esca Quadrigesimae diebus habetur. Vulgo dicitur bretzel seu pretzel qua de causa a nonnullis, theoriis etymologicis nixis, vel "pretiolum" vel "bracellae" dicitur.
Bonum paniculum, aiunt, nomen Latinum fuisse panis quem magistratus Osnabrugae coqui curaverit cum oppidani fame et inopia premerentur. Populus linguae Latinae inscius nomen in Pumpernickel mutavit. Sed etiam aliae opiniones de origine huius nominis sunt.
CatonisDe Re Rustica 74: "Panem depsticium sic facito. Manus mortariumque bene lavato. Farinam in mortarium indito, aquae paulatim addito subigitoque pulchre. Ubi bene subegeris, defingito coquitoque sub testu."
CatonisDe Re Rustica 121: "Mustaceos sic facito. Farinae siligneae modium unum musto conspargito. Anesum, cuminum, adipis P. II, casei libram, et de virga lauri deradito, eodem addito, et ubi definxeris, lauri folia subtus addito, cum coques."
ColumellaeDe Re Rustica 7.12.10: "Cibaria fere eadem sunt utrique generi praebenda. Nam si tam laxa rura sunt, ut sustineant pecorum greges, omnis sine discrimine hordeacea farina cum sero commode pascit. Sin autem surculo consitus ager sine pascuo est, farreo vel triticeo pane satiandi sunt, admixto tamen liquore coctae fabae, sed tepido, nam fervens rabiem creat."
IuvenalisSatura 6.631: "livida materno feruent adipata veneno." Charisius, p. 74: "Similiter et opus pistorium quod adipe conficitur omni genere dici potest, et hic adipatus, quo intelligitur 'panis' aut aliud aliquid, et haec adipata, hoc est 'pars' (puls), et hoc adipatum, 'opus' scilicet. Nam et Lucilius quinto adipatam dicit feminino genere, sed ubi iungit PLUTEN."
PliniiNaturalis Historia 18.67: "lex certa naturae, ut in quocumque genere pani militari tertia portio ad grani pondus accedat, sicut optumum frumentum esse, quod in subactum congium aquae capiat. quibusdam generibus per se pondus, sicut Baliarico: modio tritici panis p. 35 reddit; quibusdam binis mixtis, ut Cyprio et Alexandrino XX prope libras non excedentibus." Historia Augusta, Aurelianus 9.6: "Quare sinceritas tua, mi parens carissime, supra dicto viro ad[f]iciet, quamdiu Romae fuerit, panes militares mundos sedecim, panes militares castrenses quadraginta, vini mensalis sextarios quadraginta, porcellum dimidium, gallinaceos duos, porcinae pondo triginta, bubulae pondo quadraginta, olei sextarium unum et item [olei sextarium unum] liquaminis sextarium unum, salis sextarium unum, herbarum, holerum quantum sat est."
PliniiNaturalis Historia 18.106: "durat sua Piceno in panis inventione gratia ex alicae materia. eum novem diebus maceratum decumo ad speciem tractae subigunt uvae passae suco, postea in furnis ollis inditum, quae rumpantur ibi, torrent. neque est ex eo cibus nisi madefacto, quod fit lacte maxime mulso. "
KepleriAstronomia Nova, p. 3: "HÆC omnia si quis fasciculo uno componat, simulque credat, solem revera moveri annuo spacio per zodiacum, quod credidere Ptolemæus & Tycho Braheus; tunc necesse est concedere, trium superiorum Planetarum circuitus per spacium ætherium, sicuti sunt compositi ex pluribus motibus, esse revera spirales; non ut prius, fili glomerati modo, spiris juxta invicem ordinatis; sed verius in figura panis quadragesimalis, in hunc fere modum."
Curry, Rick Curry, S.J. 1995. El pan de los jesuitas. Matriti: Alianza Editorial. ISBN 8420638730. (Primum nomen: The Secret of Jesuit Breadmaking).