Remove ads

Domitius Ulpianus (natus Tyri die ignoto; mortuus Romae anno 223) fuit clarissimus iuris consultus. Ab anno 222 praefectus praetorio imperatoris Alexandri Severi erat. Constitutiones Theodosii II et Valentiniani III anno 426 editae putant Ulpianum unum ex quinque maioribus iuris consultis cum Gaio, Papiniano, Paulo et Modestino esse.

Ulpianus, Digesta 1.1.10.1

De cursu honorum

Inter 202 et 209 a libellis Augusti fuit, deinde ab anno incerto usque ad annum 222 praefectus annonae, postremo vero vitae anno (222-223) praefectus praetorio. Coram Alexandro Severo ab ipsis praetorianis seditionem moventibus interfectus est.

Opera

  • Institutiones ad tirones et studentes destinatae. Praeclarum est prooemium huius libri quia a compilatoribus sexti saeculi electum est quod prooemium Digestorum fieret.
  • LI libri ad Sabinum de iure civili, qui amplissimis commentariis ad tres libros iurisconsulti primi saeculi Sabini Masuri constabant. Multa excerpta illorum librorum in Iustiniani Digestis leguntur, sed amputata omissis argumentationibus et diversis opinionibus. Parva excerpta integra et quinto saeculo exarata in codice quodam rescripto Bibliothecae Vaticanae[1] feliciter servata sunt.
  • Libri ad edictum, in Digestis Iustiniani excerpti, qui commentariis edicti praetoriani constabant.
  • Liber singularis regularum
Remove ads

Sententiae

Notae

Nexus externi

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.

Remove ads