Psalmus 15 (enumeratione Graeca psalmus 14 dictus) libri Psalmorum in Nova Vulgata Bibliorum versione incipit superscriptione "PSALMUS. David" et verbis "Domine, quis habitabit".
Iohannes Calvinus, theologiae Christianae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:
Docet hic Psalmus qua lege Deus sibi Iudaeos in populum delegerit, suumque sanctuarium locaverit in medio ipsorum: nempe ut iuste recteque vivendo, se peculiarem et sacrum eius populum esse testentur.[1]
Haec sunt verba psalmi 15 (14) ex versione vulgata Clementina:
1 Psalmus David.
Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo?
aut quis requiescet in monte sancto tuo?
2 Qui ingreditur sine macula,
et operatur iustitiam;
3 qui loquitur veritatem in corde suo:
qui non egit dolum in lingua sua,
nec fecit proximo suo malum,
et opprobrium non accepit adversus proximos suos.
4 Ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus;
timentes autem Dominum glorificat.
Qui iurat proximo suo, et non decipit;
5 qui pecuniam suam non dedit ad usuram,
et munera super innocentem non accepit:
qui facit haec non movebitur in aeternum.
Wikiwand in your browser!
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.