From Wikipedia, the free encyclopedia
Psalmus 8 libri Psalmorum in Nova Vulgata Bibliorum versione incipit "Domine Deus meus, in te speravi". Superscriptio eius in Nova Vulgata est "Magistro chori. Ad modum cantici "Torcularia...". PSALMUS. David." Verbum הַגִּתִּית gittiyth saepe genus musici instrumenti habetur, cum torculari vel Gettheis, populo Geth, coniunctum.
Iohannes Calvinus sic argumentum psalmi descripsit: "David paternam Dei erga humanum genus beneficentiam reputans, simplici gratiarum actione non contentus, in admirationem eius rapitur."[1]
Haec sunt verba psalmi 8, ex versione vulgata Clementina:
1 In finem, pro torcularibus. Psalmus David.
2 Domine, Dominus noster,
quam admirabile est nomen tuum in universa terra!
quoniam elevata est magnificentia tua super caelos.
3 Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos,
ut destruas inimicum et ultorem.
4 Quoniam videbo caelos tuos, opera digitorum tuorum,
lunam et stellas quae tu fundasti.
5 Quid est homo, quod memor es eius?
aut filius hominis, quoniam visitas eum?
6 Minuisti eum paulominus ab angelis;
gloria et honore coronasti eum;
7 et constituisti eum super opera manuum tuarum.
8 Omnia subjecisti sub pedibus eius,
oves et boves universas,
insuper et pecora campi,
9 volucres caeli, et pisces maris
qui perambulant semitas maris.
10 Domine, Dominus noster,
quam admirabile est nomen tuum in universa terra!
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.