From Wikipedia, the free encyclopedia
Psalmus 65 (enumeratione Graeca psalmus 64 dictus) libri Psalmorum verbis "Te decet hymnus" incipit; etiam habet superscriptionem: "Magistro chori. PSALMUS. David. Canticum" (sic in Nova Vulgata). In hoc psalmo psalmista Deo gratias propter terrae largitatem agit.[1]
Ioannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:
Psalmus hic mistus est ex precibus et gratiarum actione. Etsi autem inseritur vaticinium de communi Gentium fide: specialibus tamen elogiis describitur paternus Dei erga Ecclesiam favor, et quae inde fluunt benedictiones. Et specialiter oratur Deus ut eandem quam experti fuerant Iudaei, liberalitatem continet. Duplex autem memoratur Dei gratia: quod terram suam potenter defenderit, et bonorum omnium opulentia ditaverit.[2]
Versûs 2 et 3 huius psalmi in introitu missae pro defunctis includuntur.
Haec sunt verba psalmi 65 (64) ex versione vulgata Clementina:
1 In finem. Psalmus David, canticum Ieremiae et Ezechielis populo transmigrationis, cum inciperent exire.
2 Te decet hymnus, Deus, in Sion,
et tibi reddetur votum in Ierusalem.
3 Exaudi orationem meam;
ad te omnis caro veniet.
4 Verba iniquorum praevaluerunt super nos,
et impietatibus nostris tu propitiaberis.
5 Beatus quem elegisti et assumpsisti:
inhabitabit in atriis tuis.
Replebimur in bonis domus tuae;
sanctum est templum tuum,
6 mirabile in aequitate.
Exaudi nos, Deus, salutaris noster,
spes omnium finium terrae, et in mari longe.
7 Praeparans montes in virtute tua,
accinctus potentia;
8 qui conturbas profundum maris,
sonum fluctuum eius.
Turbabuntur gentes,
9 et timebunt qui habitant terminos a signis tuis;
exitus matutini et vespere delectabis.
10 Visitasti terram, et inebriasti eam;
multiplicasti locupletare eam.
Flumen Dei repletum est aquis; parasti cibum illorum:
quoniam ita est praeparatio eius.
11 Rivos eius inebria;
multiplica genimina eius:
in stillicidiis eius laetabitur germinans.
12 Benedices coronae anni benignitatis tuae,
et campi tui replebuntur ubertate.
13 Pinguescent speciosa deserti,
et exsultatione colles accingentur.
14 Induti sunt arietes ovium,
et valles abundabunt frumento;
clamabunt, etenim hymnum dicent.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.