Psalmus 27 (enumeratione Graeca psalmus 26 dictus) libri Psalmorum incipit superscriptione "David" et verbis "Dominus illuminatio mea" (sic in Nova Vulgata). In eo psalmista monstrat fiduciam de victoria sua.[1]

Psalmus 27 Hebraice cantus
Thumb
Psalmus 27 (26) in Les très riches heures du duc de Berry

Iohannes Calvinus, theologiae Christianae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:

Hoc Psalmo vota et meditationes recitat David, quibus se inter magna discrimina exercuerat. Nam gratiarum actio quam admiscet, compositum fuisse ostendit postquam liberatus fuerat David. Et fieri potest ut quas diversis meditationibus preces conceperat, simul commemoret. Videre autem hic licet quam invicta animi magnitudine sanctus vir praeditus fuerit, ad superandos gravissimos hostium insultos. Mira etiam eius pietas in hoc relucet, quod neque optavit in alium finem vivere, quam ut Deum coleret: neque ulla anxietate vel cura ab hoc proposito deflecti potuit.[2]

Verba psalmi

Haec sunt verba psalmi 27 (26) ex versione vulgata Clementina:

1 Psalmus David, priusquam liniretur.
Dominus illuminatio mea et salus mea: quem timebo?
Dominus protector vitae meae:
a quo trepidabo?
2 Dum appropiant super me nocentes ut edant carnes meas,
qui tribulant me inimici mei,
ipsi infirmati sunt et ceciderunt.
3 Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum;
si exsurgat adversum me praelium, in hoc ego sperabo.
4 Unam petii a Domino, hanc requiram,
ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae;
ut videam voluptatem Domini, et visitem templum eius.
5 Quoniam abscondit me in tabernaculo suo;
in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui.
6 In petra exaltavit me,
et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos.
Circuivi, et immolavi in tabernaculo eius hostiam vociferationis;
cantabo, et psalmum dicam Domino.
7 Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad te;
miserere mei, et exaudi me.
8 Tibi dixit cor meum: Exquisivit te facies mea;
faciem tuam, Domine, requiram.
9 Ne avertas faciem tuam a me;
ne declines in ira a servo tuo.
Adiutor meus esto; ne derelinquas me,
neque despicias me, Deus salutaris meus.
10 Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me;
Dominus autem assumpsit me.
11 Legem pone mihi, Domine, in via tua,
et dirige me in semitam rectam, propter inimicos meos.
12 Ne tradideris me in animas tribulantium me,
quoniam insurrexerunt in me testes iniqui,
et mentita est iniquitas sibi.
13 Credo videre bona Domini in terra viventium.
14 Expecta Dominum, viriliter age:
et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.

Notae

Nexus externi

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.