Remove ads

Ezechiel (Hebraice יְחֶזְקֵאל, Jəḥezqêl) fuit sacerdos et propheta, qui anno 598, postquam Nabuchodonosor II Hierosolyma expugnavit, una cum aliis Iudaeis in Babyloniam deportatus est. Nomen eius significat "Deus roborat". Ei liber eiusdem nominis (Prophetiae Ezechielis) in Vetere Testamento sive Thanach attribuitur, qui saeculo sexto per Captivitatem Babylonicam conscriptus sententias, visiones et actiones symbolicas prophetae complectitur.

More information Nebiim (prophetae) in Thanach, prophetae priores ...
Nebiim (prophetae) in Thanach
prophetae priores
ספר יהושעLiber Iosue
ספר שופטיםLiber Iudicum
ספר שמואלLibri Samuelis
ספר מלכים"Libri Regum
prophetae posteriores
יְשַׁעְיָהוּLiber Isaiae
יִרְמְיָהוּLiber Ieremiae
יְחֶזְקֵאלLiber Ezechielis
תרי עשׂרDuodecim prophetae
Close
Opus tectorium in Sacello Sixtino a Michael Angelo factum (1510)
Ezechielis visio cum cherubim et essedo Dei (Hebraice: mercaba).
Remove ads

Vita et doctrina

Ezechiel, filius sacerdotis (Ez 1,3), erat inter primos, qui in Babyloniam deportati sunt. Eodem tempore ac Ieremias propheta vixit. Sedem in Mesopotamia ad Chobar flumen (hodie: Schatt-en-Nil prope Babylonia) accepit, ubi triginta annos natus propheta prodiit (Ez 1,1). Inter Iudaeos in diaspora viventes multum valuisse videtur (Ez 8,1: Ego sedebam in domo mea, et senes Iudae sedebant coram me; Ez 33,30ss: Filii populi tui, qui loquuntur de te iuxta parietes et in ostiis domorum et dicunt unus ad alterum, vir ad fratrem suum, loquentes: Venite et audite, qui sit sermo egrediens a Domino ...).

Sepulcrum prophetae secundum traditionem Iuadaicam in moschea loci Al-Kifl in Iraca est.[1]

Ezechiel omni ope atque opera enititur, ut Iudaei non nisi unum Deum (JHVH) colant, deos "gentium" ut "idola" acriter aggreditur et sperat Deum idola cum aris ac simulacris eorum necnon omnes homines impios oppressurum esse.[2] Procedente tempore populo Israelitico magis magisque salutem futuram annuntiat. Alia argumenta doctrinae eius sunt sanctitas nomini Dei (Ez 36,21) atque puritas sive munditia cultus (Ez 4,14).

Prophetiae Ezechielis, quae imaginibus, metaphoris et allegoriis abundant, maximam in Cabbalam et Mysticam vim exercuerunt.

Remove ads

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.

Remove ads