secundus liber Bibliae, compositum 40 capitula From Wikipedia, the free encyclopedia
Liber Exodus[1] (Graece Ἔξοδος 'exitus'; Hebraice שְׁמוֹת Shəmōṯ 'nomina') est secundus Pentateuchi liber, qui exitum Iudaeorum ex Aegypto, Moyse duce, narrat. Decalogum continet, quod decem maxima praecepta moralia apud Christianos et Iudaeos ab ipso Deo proposita enumerat. Quaestio, quis librum Exodus conscripserit, multas et varias disputationes incitavit (vide Thora).
Thora sive Pentateuchus | |
---|---|
בְּרֵאשִׁית "in principio" | Liber Genesis |
שְׁמוֹת "nomina" | Liber Exodus |
וַיִּקְרָא "et vocavit" | Liber Leviticus |
בְּמִדְבַּר "in deserto" | Liber Numeri |
דְּבָרִים "verba" | Liber Deuteronomii |
Apud Iudaeos, liber nomine Hebraico Sefer Shemot (ספר שמות) appellatur, id est "Liber nominum". Appellatio a primo libri verbo Shemot ("nomina", שמות) tracta est. Nomen Latinum Exodus a Graeco Ἔξοδος deductum est, quo exitus Israelitarum ex servitute Aegyptia significatur.
Interdum etiam "Secundus liber Moysi"[2] appellatur. Haec appellatio a Martino Luthero repetitur Moysen, qui, ut tum tota traditio Iudaica Christianaque, auctorem Pentateuchi esse arbitratus est.
Primo narratur, quomodo Moyses partus ac servatus sit. Ubi adolevit, pro populo suo oppresso intervenire coepit, Israëlitis autem exitus non ante permittitur, quam Aegyptus decem plagis inflicta est (Ex. 7-12). Moyses populum Deo adiuvante per Mare rubrum in desertum ducit (Ex 14), ubi populus, cum fame vexatus murmuravisset, mirabiliter vespere coturnicibus, mane manna satiatur (Ex 16). In monte Sinai sive Horeb Deus Decalogum revelat et cum populo Israel foedus pangit (Ex 19-20). Partes Aaron, fratris Moysis, his capitulis invalescunt. In capitulis 21-24 legibus, quarum collectio "Liber foederis" sive Hebraice סֵפֶר הֲבְּרִית = Sefer ha-Berit vocatur, theocratia a sacerdotibus directa instituitur. Tamquam signa foederis Israëlitae arcam ligneam cum tabulis lapideis decalogum continentibus (id est "arcam foederis") et pro templo tabernaculum, cuius constructio accurate describitur, secum ferunt. Contra narratio de vitulo aureo (Ex 32,1–29), simulacro, quod Israëlitae in deserto, dum Moyses diu in monte moratus est, ex ornatu aureo conflaverunt, demonstrat, quam difficile fuerit inter gentes idola colentes ad cultum sine imaginibus transire.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.