Mulhusia in Sundgovia septentrionali propter ultimos monticulos montis Iurae (Rebberg), iam tamen in planitie Alsatiae sita est. Aqua abundatː hodie duobus rivis adluitur, Hellelo et Doller qui intra fines urbis confluunt, et canaleRhodanum cum Rheno coniungente. Olim moenia urbis triplici fossa aquae plena circumdabantur et artifices rivis intra muros fluentibus ad varia opera utebantur. In primis vis aquae pistrinorum rotas circumagebat. Hodie aqua trans urbem canalizatur et canales saepe tecti sunt. Nam usque ad nonum decimum saeculum inundationes frequentes erant in loco antiquitus uliginoso. Caelum semicontinentale estː aestates calidae et apricae sunt, hiemes frigidae.
A saeculo octavo decimo atque maxime nono decimo fabricis textilibus atque chemicis, mox etiam mechanicis urbs innotuit. Telas xylinas variis coloribus pictas, quas indiennes ("Indica") tum vocabant, per totum orbem terrarum disseminabant, eo facilius quo earum fabricatio in Francia usque ad annum 1759 vetabatur[4]. Simul numerus incolarum uno saeculo duodecies multiplicatus est, operariis e circumiacentibus regionibus adfluentibus. Inter annos 1871 et 1918 una cum cetera Elisatia Mulhusia imperio Germanico inclusa est. Adeo a ceteris Franciae urbibus differebat ut "Mancunium Francogallicum" vulgo appellaretur.
Aevo medio
Ineunte nono saeculo Mulhinuson vicus inter bona Monasterii Masonis memoratur. Ob paludem ille locus antiquius vix habitatus fuisse videtur. Aliquantulum enim abest castellum Romanum antiquum "Uruncis" in Itinerario Antonino memoratus, hodie Hilciacum.
Anno 1003 imperator Germanicus Henricus II Mulhusiam ceteraque bona abbatiae Sancti Stephani episcopo Argentoratensi concedit.
Duodecimo saeculo imperator Fridericus I bis (1153 et 1186) Mulhusiae moratus est ut e colophone duorum actorum apparet.
1223ː Episcopus Argentoratensis Bertholdus de Teck et rex RomanorumHenricus VII varia iura Mulhusiae inter se partiuntur.
1246 Cum imperator Fridericus II excommunicatus esset episcopus Argentoratensis Mulhusia potitur et castellum ibi aedificat.
1261ː Mulhusini societatem cum comite Rudolpho Habsburgo inierunt adversus dominum suum episcopum Argentoratensem cuius castellum combusserunt - e quo duae turres hodie exstant - et praefectum eius in carcerem coniecerunt.
1293ː Adolphus Nassovius statuta communalia Mulhusinis donat. Circa idem tempus artificum corpora quattuor et mox sex tribus creant, quibus magistri (Zunftmeister) praesunt.
Quarto decimo saeculo ineunte magistratus municipales ecclesiam Sancti Stephani ampliare decernunt. Illo tempore urbem administrant praefectus (imperatoris legatus), consilia iuniorum et seniorum, magistri tribuum seniores et iuniores.
1323ː primum foedus inter Basilienses et Mulhusinos.
1326ː bellum inter municipium et nonnullas gentes nobiles ortum est. Dux AustriaeAlbertus II Mulhusiam expugnavit et diripiendam sociis tradidit. Mox tamen pax facta est.
1354ː imperator Carolus IVDecapolim creat, decem civitates imperiales liberas Alsatiae confoederans. E quibus una erat Mulhusia. Eodem anno seditiones et rixae fuerunt inter nobiles et artifices ortae, ut tum paene quotannis solebat fieri. Etiam tum enim nobiles in civitate praepollebant.
1407ː Burgenses Mulhusini praefecturam imperialem cum omnibus eius iuribus redemerunt, ita parvam rempublicam instituentes.
1437ː vicos vicinos Hilciacum et Modenheim a dominis de Wurtemberga 3020 florinis emunt. Ita fines reipublicae Milhusinae prolatantur.
1444/45 Exeunte bello centum annorum mercennarii milites Armaniaci vel Ecorcheurs dicti Alsatiam invadunt et Mulhusiam frustra oppugnant. Burgenses nobiles qui Armaniacis favebant ex urbe expulerunt, unde diuturna simultas orta est. Secundum chronicam Mulhusia tum 1500 incolas numerabat.
Temporibus modernis (1453-1789)
1466ː bellum "sex denariorum"ː nobiles nuper expulsi urbi bellum inferunt et Hilciacum diripiunt. Quia Habsburgi illos nobiles adiuvabant decapolitani sociis auxilium ferre formidabant. Tum Mulhusini societatem cum pagis HelveticisSolutriensi et Basiliensi ineunt, qui praesidium mittunt.
1468ː Mulhusini victi ab Austriacis obsidentur. Secundum pactum Basilienses et Solutrienses cum magno exercitu auxilio venerunt et obsidionem solverunt. Pax de "Waldshut".
1469ː archidux AustriacusSigismundus possessiones in Alsatia superiore duci BurgundiaeCarolo Temerario pretio tradidit. Qui magnum baiulum in ea regione Petrum de Hagenbach designavit. Petrus de Hagenbach Mulhusinos frustra hortabatur ut nobilibus damna pensarent. Simul atrociter agebat in dominio suo.
1476ː Petrus de Hagenbach Brisaci morte damnatus supplicio adficitur. Archidux Sigismundus possessiones in Alsatia a Burgundiis redimit.
1506ː ab Austriacis et Maximiliano lacessita ut sese cum ceteris possessionibus Habsburgorum coniungeret; Mulhusia societatem confoederationis Helveticae iniit libertatis servandae causa.
1512/1515ː Respublica Milhusina milites in Italiam mittit qui in exercitu Helvetico pluribus proeliis adversus Francogallos interfuerunt (e.g. 1513ː pugna apud Novariam, 1515ː pugna Marignana), opem papae Iulio II ferentes.
1516ː pax perpetua inter Helvetios Mulhusinosque ex una parte et Franciam ex altera.
1521 7 Iuliiː confoederati Helvetici Mulhusiae conventum habent ubi societatem mutuam renovant.
1522ː Mulhusini cum ceteris Helvetis regem Francorum Franciscum I in ducatum Mediolanensem sequuntur. Pugna apud Novaram. Victi sunt, Francia Mediolanensem ducatum amisit.
1523ː cultus reformatus. Evangelium sermone Germanico in urbe praedicare per edictum magistrorum licet.
1551ː Curia municipalis incendio deletur. Statim nova curia ibidem aedificata est quae hodieque exstat.
1576ː prima mentio in actis poenae Klapperstein (hoc est "garrulorum lapis") dictae et in vetere iure Mulhusino notabilisː hunc lapidem XXV librarum e collo feminarum maledicarum appendebant atque eas ita per urbem in tergo asini sedentes nundinarum die circumagebant[5]. Hic lapis hodie muro curiae municipalis cum titulo explanatorio affixus est. Etenim octavo decimo saeculo exeunte obsolevit hoc supplicium.
1580ː Michael Montanus urbem visit et in diario peregrinationis curiae municipalis picturas laudat[6].
1586ː pagi catholici legatos Mulhusinos in diaeta confoedrationis sedere vetant.
1587ː dissensiones civiles iamdiu Mulhusiae saeviunt. Burgenses tum consilium evertunt et novum consilium eligunt. Quinque pagi reformati exercitum mittunt et die 15 iunii urbem expugnant. Victores consiliarios priores restituunt.
1590ː coniuratio Matthiae Finingeri exsulibus Mulhusinis et pagis catholicis fretiː primo victores coniurati deinde ex urbe expulsi sunt. 13 burgenses morte damnati sunt.
1594ː pestilentiae cuiusdam 600 victimae recensentur.
1602ː legati Mulhusini societatem cum Francia renovant.
1618ː incipit bellum triginta annorum. Mulhusini qui exercitum imperialem timent praesidium a pagis Helveticis reformatis flagitant.
1623ː Mulhusia primam monetam propriam (Thaler) cudit cum inscriptione MONETA NOVA MILHUSINA ex una parte et EX VNO OMNIS NOSTRA SAL(vs) ex altera[7]
1632-1634ː Suecii regionem vastant. Multi in urbem confugiunt ubi pestis saevit.
1635ː Mulhusini ducem de Rohan et Francogallorum praesidium accipiunt.
1640ː Iacobus Henricus Petri, urbis scriba et mox burgmeister ("burgi magister"), chronicam Mulhusinam[8], multorum annorum opus, perfecit et pocillo aureo a Magno Consilio urbis donatus est. E qua chronica historici posteriores ut ab uberiore fonte hauserunt.
1642ː scalptor Matthias Merian qui Topographiae Helvetiae operam dabat formam urbis publicavit[9].
164824 Octobris - Pax WestphalicaMonasteriiOsnabrugaeque facta bello triginta annorum finem imposuit. Austrorum possessiones in Alsatia ad regem Francorum transeunt. Mulhusini qui socii Francorum in bello fuerant libertatem et foedus cum pagis Helveticis servant.
1734ː Francogalli cohortes custodum Helvetorum ad regem tuendum creaverunt. Mulhusini suam cohortem praestiterunt a Christiano Friderico Waldner von Freundstein ductam[11].
1734ː lis cum ceteris pagis Helveticis oritur utrum burgensibus Mulhusinis ad curias aliorum pagorum in causis civilibus provocare liceat an iudicia curiae Mulhusinae sine provocatione sint.
1740ː Magnum Consilium reformaturː 18 triumviris (Germanice Dreier) additis nunc 78 consiliarios numerat. De omnibus provocationibus cognoscit et omnium officiorum publicorum candidatos designat. Omnes locationes operum publicorum in futurum per licitationem fieri iubentur. Austriacus exercitus Alsatiam invaditː multi incolae vicini Mulhusiam confugiunt et pagi Bernensis et Turicensis praesidia sociis mittunt. Mulhusini duas novas cohortes custodum Helveticorum Francogallis praebent.
1746ː Medicus Petrus Risler primus biliothecarius urbis creatur. Eodem anno Samuel Koechlin, Ioannes Iacobus Schmalzer, Ioannes Henricus Dollfus primam telarum pictarum officinam Mulhusiae creant[12]. Mox secunda (1752), tertia (1754); quarta (1756), quinta (1758), sexta (1762) sequuntur.
1764ː eo anno quattuor novae telarum pictarum officinae creatae sunt, sequenti anno duaeː ita tum duodecim efficiebant[13].
1791ː Praefectura Rheni Superioris in vicis reipublicae Mulhusinae finitimis, quia non Francogallici sed extranei iuris urbs erat, portoria instituit et transeuntes merces vectigalibus onerat.
1794Consilium salutis publicae Mulhusinorum angustias mitigat. Frumentum in Helvetia et Germania emere eis licet. Per omnes illos annos Mulhusia legatos Lutetiam mittit, foedus de commercio icturos fustra sperantes.
1796ː ob difficultates cum Francia Hilciacenses secessionem faciunt.
1798ː 3 ianuarii Consilium Magnum deditionem ad Franciam probat (97 suffragiis versus 5). Diebus sequentibus omnia bona communia veneunt et pretium eorum inter incolas, qui tum 6018 erant, dividitur.
29 Ianuariiː foedus unionis cum Francia Mulhusiae signatus burgensibus recitatur et probatur.
1811ː Iosue Koechlin tertius urbis demarchus creatur in Antonii Spoerlin locum. Captivi Hispanici canalem inter Rhodanum et Rhenum effodiuntː pars Mulhusiensis iam anno 1812 peragitur.
1814ː ValetudinariaRussica et Austriaca in urbe instituuntur. Pestilentia typhi incolas opprimit qui pecuniam et victum victoribus insuper praestare coguntur.
1815ː post proelium Waterloense Mulhusinos oportuit inter iunium et novembrem mensem hostes denuo hospitare. Eodem anno Godefroy Engelmann officinam lithographicam creavit ubi primus anno 1837 imagines lithographicas et coloratas edidit (chromolithographia). [15]. Item prima fabrica Mulhusina chemicorum aperta est.
Regna Ludovici XVIII et Caroli X
1815 14 Septembrisː Ludovicus XVIII Iohannem Henricum Dollfus demarchum (maire) designat in locum Iosue Koechlin.
1816ː duo milia Austriacorum Mulhusiae castra ponunt. Novus demarchus designaturː Alexander Petrus Moll.
1826 "Societas industriae" (Société industrielle)[16] instituitur quae innovationem in oeconomia et technica et commercio promoveat. Prosperitati Mulhusinae nono decimo saeculo multum contulit.
Nova pars urbi additur e formosis domibus cum arcuationibus consistens (Nouveau Quartier), patronis industriae et ditioribus destinata[17].
Societas Koechlin & Co. officinam fundendis metallis (fonderie, Germanice Giesserei) creat, quae postea SACM (Société Alsacienne de constructions mécaniques) appellata est et usque ad finem vicesimi saeculi floruit[18].
1828ː Rex Carolus X Mulhusiam visitans urbem "industriae Francogallicae caput" esse proclamavit[19]. Eodem anno Curia commercii (Chambre de commerce) instituitur quae sequentibus annis multas scholas creabit in quibus chemia, delineatio industrialis, commercium doceantur necnon Museum historiae naturalis.
1829ː canalis navigabilis Mulhusiam cum Rheno coniungit. Ita carbo invehi potest.
1834ː CanalisRhodanum cum Rheno coniungens inauguraturː portus Mulhusinus iam ab anno 1829 officinis textilibus ceterisque industrialibus inceptis materiam necessariam praebere potuit[21].
1835ː ultima moenia demoliuntur (maxima pars iam inter 1804 et 1809 diruta erat). Diarium L'Industriel Alsacien imprimi coepit.
1839ː Prima linea ferriviaria Alsatica inter Mulhusiam et Thann peragitur. Tribus annis a patrono industriae Mulhusinae Nicolao Koechlin strata erat. Societas Koechlin & comachinas tractorias producit.
1841ː Linea ferriviaria inter Basileam et Argentoratum perficitur[22] et festive inauguratur.
1846ː inundationes ut prohiberet demarchus Aemilius Dollfus canalem effodi iussit quo nimietas aquae in flumine Helello ad rivum Doller transferretur.
1847ː ob annonae caritatem seditiones ortae sunt quas milites auxilio accersiti sanguine effuso represserunt. Mortui sunt nonnulli. Haec eventa Bäckefest a Mulhusinis appellantur[23].
Secunda Respublica et Secundum Imperium
1848ː ob angustias oeconomicas auxilia extraordinaria paupertatis leniendae causa decernuntur. Magna pecuniae summa subscriptione contribuitur. Nova synagoga aedificari coepit.
28 Septembrisː decretum nomen urbis mutavit. Non iam Mülhausen appellanda est sed Mulhouse.
10 Decembrisː quamquam plerique Mulhusini pro Eugenio Cavaignac suffragium tulerunt Napoleo Bonaparte praeses secundae reipublicae Francicae electus est.
1851ː consilum communale veterem ecclesiam (cultui reformato destinatam) Sancti Stephani diruendam et novam stylo neogothico eodem loco aedificandam esse iussit.
21 Decembrisː plebiscito de imperio Napoleonico restituendo Mulhusini mutationem non probaverunt (1800 suffragia adversa versus 1683 adnuentia).
1852ː mole rupta inundatio mediam urbem submersit.
1854ː magnum suburbium operariis destinatum (Cité ouvrière) aedificatur[24]. Cholera multos homines necat.
1855ː catholici novam ecclesiam neogothicam aedificare incipiunt sancto Stephano dedicatam (ut ecclesia historica et reformata).
1857ː subpraefectura ex Altkirch Mulhusiam transfertur.
1870ː mense Iulio operarii secessionem faciunt et operam intermittunt. Rumor belli post dies decem seditioni finem imponit. Nam die 19 Iulii Francia Borussiae bellum indicit.
Mulhusia Theodesca
1870 3 octobrisː Borussiaci Mulhusiam intrant. A die 21 Novembris dilectus virorum 20 usque ad 40 annos natorum habent. Tum multi incolae per Helvetiam fugiunt[27].
1871 10 Maiiː Pace Francofurti Mulhusia ceteraque Alsatia Germaniae ceditur. Cum eis nationalitatem eligere liceret, nonnulli Mulhusini qui Theodesci fieri recusabant in Franciam metropolitanam - ut Alfredi Dreyfus familia - aut in Algeriam coloniam emigrarunt. Nonnulli tum frustra suadebant ut pagus Mulhusinus e cetera Alsatia exceptus confoederationi Helveticae adiungeretur.
7 Februariiː Neue Mülhauser Zeitung creatum, diarium Germanicum.
1871-1914, aetas Theodisca dictaː Mulhusia in Terra imperiali Alsatia-Lotharingia (Reichsland Elsass-Lothringen) sita est cui ab anno 1879 Statthalter ("legatus") praeficitur. Mulhusiae sedet propraefectus (Kreisdirektor) Berolini designatus. Demarchus municipalis primum simili modo designabatur, ab anno vero 1896 a consiliariis municipalibus eligebatur. Alsatici legatos ad Diaetam Imperii Germanici (Reichstag) mittebantː Mulhusiae factio SPD Elsass-Lothringen maxime pollebat. Multa aedificia publica quorum pleraque adhuc exstant tum sive erecta sive inaugurata sunt ut valetudinariumHasenrain[28], cursus publici curia[29], viridaria publica Salvator[30] et Steinbach[31], castra militum[32], Novus lacus navalis (Nouveau Bassin) qui portus Milhusinus usque ad annum 1962 fuit[33], scholae plures inprimis ad puellas[34], ecclesiae plures, mercatus tectus (1908)[35], balinea "Romana" anno 1912 coepta[36], carcer ampliatus qui usque ad mensem Novembrem anni 2021 in usu fuit.[37], iudicia (Landgericht[38] et Amtsgericht[39]), tramway vaporarius (1882) et mox electricus (1894)[40]... Simul novae fabricae industriales ad electricitatem aut ad aeroplanorum constructionem (Aviatik Automobil und Flugapparatefabrik[41]) aut photographiam[42] spectantes creantur. Metallapotassi non longe a Mulhusia ad septentrionem anno 1906 inveniuntur et statim exercentur (Gewerkschaft Amélie). Argentaria validissima Industriam fovent[43].
Eodem tempore Francogalli Alfredi Dreyfus iudicio in duas partes velut discissi sunt qui miles Francogallicus Mulhusiae natus et iudaeus falso -ut mox liquit- accusatus et damnatus esset quod secreta militaria Germanis vendidisset. Erant qui innocentem damnatum pati nullo modo possent, cum alii nihil ita vitandum esse arbitrarentur ut rescisso iudicio militarium institutorum dignitatem polluere.
1877ː L'express Journal de Mulhouse, novum diarium Francogallice et Theodisce impressum. L' Industriel Alsacien non iam editur.
1914, 1 Iuniiː vicus finitimus Dornacum (circiter 11 000 inc.) in Mulhusiense commune incorporatur.
mense Augustoː bello indicto Francogallicus exercitus Elisatiam quam celerrime recuperare cupiens bis Mulhusiam intrat[44], bis sese recipere cogitur. Nec per quattuor annos pugnae umquam longe ab urbe aberunt quoniam Francogallici Thann et Dannemarie occupabant. Itaque pars incolarum et machinae industriae in Germaniam translatae sunt.
1918, 17 novembrisː die septimo post armistitium demum exercitus generalis Hirschauer Mulhusiam intravit quae Francogallica urbs fuit usque ad annum 1940. Sovieti qui iam ut in cetera Germania Mulhusiae instituebantur tum dissoluti.
Post 1918
1919-1939ː tempus inter duo bella Mulhusinis difficile fuit quia oeconomia recessit. Novi vici ad iustos penates incolarum multitudini adsignandos aedificati sunt, ut "Civitas Drouot".
1940ː post cladem a Francogallis acceptam Alsatia Germaniae statim adnexa et cum pago Badensi coaluit in Reichsgau Oberrhein vel Baden-Elsass.
1944ː 11 et 25 Maii necnon 3 et 11 Augusti impetus aerarii multa damna circa stationes ferriviarias praebuerunt et circiter .50 himines interfecerunt.
24 novembris Mulhusia liberata est. Anno 1944 multa damna ex aeriis impetibus acceperat. In suburbio septentrionali Germani restiterunt usque ad mensem Februarium anni 1945.
1947ː vicus Bourtzwiller in commume Mulhusinum incorporatur.
1956-1981ː Aemilius Muller[46], socialistarum factionis, fuit demarchus. Societatem electoralem cum aliis factionibus UNR et MRP fecerat. Tum novi vici ad habitationem renovandam aedificati sunt, ut vicus des Coteaux inter 1961 et 1976 aedificatus, qui novem milia incolarum hodie numerat.
1962ː societas Francica autocinetorum Peugeot in communiSausheim fabricam aperuit quae hodieque maxima in conurbio Mulhusino manet et plurimos operarios adhibet.
1973ː Turris Europae inaugurata, architecto Francisco Spoerry[47]. In summa turri, tricesimo primo tabulato, popina sellariola et versatilis quae circuitum una hora peragebat et in omnes regiones conspectum insuperabilem hospitibus praebebat aptata erat[48]. Ita Milhusini post multa saecula cenationem rotundam aureae domusNeronianae imitabantur. Quae turris velut emblema urbis hodiernae et eius Europaeae vocationis facta est.
1975ː Universitas Alsatiae Superioris[49] (UHA, Université de Haute Alsace) creata
1986ː Societas industriae mechanicae SACM cessat[50]. Illis annis omnes fabricae textilium cessant et multi victum amittunt. Mulhusiae quoque campus secundariustertiario campo via cedere coeperat.
2007ː pars universitatis (iura, scientiae societatis) in vetere officina fundendorum metallorum (Fonderie) ad hoc ipsum renovata collocata est[51].
2009ː Diuturnas post difficultates[52] DMC (Dollfus Mieg et compagnie) anno 1746 creata foro cessit. Bona societatis per sequestres iudicio designatos venumdantur.
2011ː tramen celerrimum (TGVː train à grande vitesse) Mulhusiam cum Lutetia et Lugduno coniungit.
2020ː a mense Februario usque ad mensem Aprilem pestilentia e COVID19 nata ex coetu Evangelico Mulhusiae maxime saeviit atque inde in ceteram Franciam disseminata est[53]. Militare valetudinarium portatile Mulhusiae erectum est[54] et multi aegri homines in vicinas civitates (Germaniam, Helvetiam...) curandi gratia transportati suntː adeo epidemiae valetudinarium locale impar fuitǃ
Jean Mieg-Koechlin (1872–1887)
Karl Hack (1887–1901)
Josué Wick (1901–1902)
Emil Kayser (1902–1908)
Auguste Klug (1908–1913)
Alfred Wolff (1913–1914)
Joseph Cossmann (1914–1918)
Alfred Wolff (1919–1923)
Emile Rémy (1923–1925)
Auguste Wicky (1925–1940)
Philippe Herbold (1940)
Paul Maas (1940–1944)
Lucien Gander (1947–1953)
Jean Wagner (1953–1956)
Émile Muller (1956–1981)
Joseph Klifa (1981–1989)
Jean-Marie Bockel (1989–2010)
Jean Rottner (2010–2017)
Michèle Lutz (ab anno 2017)
De museis
Anno 2008 Mulhusia Ville d'art et d'histoire (urbs artium et historiae[55]) publice appellata est quia patrimonium municipio magnae curae erat. Simul domus patrimonii[56] (Maison du patrimoine) creata est quae expositiones ad urbanam historiam pertinentes proponit. Multa musea Mulhusiae inveneris quae ad historiam technicarum plerumque spectant, ut aequum erat in urbe fabricarum industria nota.
Museum Autocinetorum (Cité de l'automobile) e collectione privata fratrum Schlumpf natum et in fabrica quondam textili collocatum circa 450 autocineta exponit[57] ab anno 1878 inter quae 120 Bugatti recensentur (nam fabrica autocinetorum Bugatti apud Molsheim in Elisatia olim fuit).
Museum Nationale Ferriviae (Cité du train), maximum in Europa ferriviae deditum museum[58]. Iam anno 1969 decretum, anno 1976 in locum hodiernum transfertur.
Museum Vestium impressarum (Musée de l'impression sur étoffes), nono decimo saeculo creatum memoriam fabricarum textilium retinet quae iam octavo decimo saeculo Mulhusiensibus prosperitatem et famam parabant. Colores et ornamenta per praela quaedam telis imprimebantur[60].
Museum Chartarum pictarum (Musée du papier peint)ː non Mulhusiae sed in vico Rixheim ad Mulhusiam positum est ubi octavo decimo saeculo fabricator Mulhusiensis telarum pictarum filio suo officinam chartarum pictarum condidit, fabricam Zuber[61]. Non tantum chartas ex illa officina sed pulcherrima exemplaria ex omni Francia exponunt.
Museum Historicum in antiquo palatio urbano collocatum ubi pactum unionis subscriptum est.
Haec aedificia catalogo Monumentorum Historicorum Franciae inscripta sunt[64]ː turris Diaboli[65], vestigia moenium (Bollwerk), ecclesia mediaevalis et templum Sancti Stephani[66], capella Sancti Iohannis[67], curia "Catenarum"[68], curia "Lotharingiae"[69], curia municipalis[70], domus Mieg[71], balinea municipalia[72], iudicia aetate Theodesca aedificata[73], synagoga[74], ecclesia catholica Sancti Stephani[75], statua Schweissdissi (1905)[76], aedificium anulare (1955)[77] aliaeque veteres domus privatae.
Ut in Helvetia Mulhusiae in caecis muris picturas varias inveneris. Iam sexto decimo saeculo muri curiae municipalis picti erant et octavo decimo saeculo exeunte Matthaeus Mieg "le Chroniqueur" dictus, pictor optimus, frontem domus suae picturis oculos fallentibus ornavit (maison Mieg). Non tantum manentes picturae sunt sed in nonnullis muris unoquoque mense artifices nova opera creant atque vulgo admiranda praebent[78].
Recensio incolarum his duobus proximis saeculis fuit haecː
Nono decimo saeculo ob industrializationem numerus incolarum quattuordecies multiplicatus est[79]. Minuitur tempore bellorum (1866–1871 et 1910-1921[80] 1936–1946) sed etiam ob angustias oeconomicas (1846–1851, 1866–1871 et inter 1931 et 1936 necnon 1975–1990). Vicesimo primo saeculo numerus stabilis manet quia res oeconomica non iam crescit et multi in circumiacentibus communibus domos singulas habitare malunt. Incrementum inter 1910 et 2021 vicena per centena non superat. Maximus fuit numerus tempore petrolei pretium exardescens (1973) antecedente.
Maxime cosmopolitanam esse gloriatur urbs Mulhusia quae 136 nationalitates diversas[81] in territorio suo recensuit. Olim extranei e Polonia et Italia plerumque veniebant, nunc plurimi sunt qui ex Turcia et Algeria veniunt[82].
Nati
1728 - Ioannes Henricus Lambert, mathematicus Berolini mortuus anno 1777
1788 - Godefridus Engelmann, chromolithographiae inventor ibidem mortuus anno 1839
Georgius Livet et Raimundus Oberlé, Histoire de Mulhouse: des origines à nos jours, Argentorati, Ed. des "Dernières nouvelles d'Alsace, 1977 Recensio critica
Ernest Meininger, Histoire de Mulhouse de ses origines à nos jours, Mulhusiae, 1923.