Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Henricus VII (natus anno 1211 in Sicilia; obiit die 12 (?) Februarii 1242 in Martirano, Calabria) fuit rex Romanorum et Siciliae et rector Burgundiae, dux Suabiae, et sibi sumebat solium imperatoris.
Familia
Memoria
Insignia heraldica
Henricus VII fuit primus filius Friderici II et primae coniungis, Constantiae Aragonis.
Imperator Fredericus II effecerat ut papa Innocentius III relinqueret Henrico coronam Siciliae, quod foedus esset in quo regna Siciliae et Germaniae non essent eidem regi. Tamen, in anno 1220, per Confoederationem cum principibus ecclesiasticis, Fredericus convixit principes germanicos ut eligerent regem Henricum, quia lucrum suum maximum erat in Italia. Ab illo tempore, Henricus titulo regis Siciliae non usus est.
Iuvenis Henricus inventus est in tutela Enguelberti I, Coloniae archiepiscopi, qui Aquisgrani eum coronavit, die 8 Maii anni 1222. Mortuo Enguelberto, Henricus fuit in cura Ludovici II Bavariae, sed, anno 1228, suspectus est conspirationem eius cum papa in patrem, et coegit Ludovicum ut se subiceret et episcopum Argentorati vel Strateburgi adgressus est. Principes dissentierunt cum his consiliis in favorem civitatum statuum et coegerunt ut emitteretur "Statutum in favorem principum", in Worms, die 1 Maii anni 1231. Quae iras imperatoris provocavere, cui opus erat auxilio principum germanicorum ut subiiceret Italiam.
Anno 1232, Henricus nexus inter Hohenstaufenos (domus sua regalis) et domum regalem Capetianorum firmavit, et anno proximo, vicit Othonem Palatinatus, filium Ludovici Bavierae. Anno proximo, tamen, Henricus iram patris provocavit qui interveniret in inquisitorem Conradum Marburgi, cum Federicus conatus esset foedus icere cum papa Gregorio IX in Lombardos. Imperator Henrico dempsit potestatem regis die 5 Iulii anni 1234, sed Henricus secessit et die 18 Decembris foedus fecit cum Lombardis. Coactus est ut se subiieceret patri die 2 Iulii anni 1235, in Wimpfen; perdidit autem amicitatem principum germanicorum. Henricus iudicatus est secundum formas die 4 Iulii anni 1235, in Worms, et solium reliquit. Iunior frater nominatus est dux Suabiae et electus rex Germaniae.
Captivus iampridem, Henricus mortuus est anno 1242 in Martirano; ceciderat autem, sed quidam dixere mortem voluntariam sibi fecisse. Tamen pater eius funera regis ei dedit et reliquiae sepultae sunt in ecclesia cathedrali Cosentiae.
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.